ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars LXXII, Caput XII 第LXXII部 第XII章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 802A · 7 sectiones

Tractatus super Psalmos 72.12.1

1

Quae gessit aut passus est, praescivit Pater. --Hanc ergo semitam et directionem suam Pater investigavit. Investigavit autem per prophetam, cum de sorte vestis prophetavit, ut scriptum est: Et super vestimentum meum miserunt sortem (Ps. XXI, 19) .

PL 9, 802A

彼が行い、あるいは受けたことを、父は予知していた。――それゆえ、この小道と進路を、父は探り出した。父は預言者を通して探り出した。衣のくじについて預言したときである。書かれているとおり、「そして私の衣の上に彼らはくじを投げた」(詩篇21:19)。

Tractatus super Psalmos 72.12.2

2

Et iterum cum de tradito inter latrones atque suspenso recognita est prophetia dicens: Et cum iniquis deputatus est (Esa. LIII, 12) ; vel cum de osse intacto atque impresso vulnere ante praedictum est: Os ejus non confringetis (Exod. XII, 46) ; et, Videbunt quem compunxerunt (Zach. XII, 10) .

PL 9, 802A

また、盗人たちの間に渡され、吊るされたことについて、預言が認められたとき、「そして彼は不義の者たちの一人に数えられた」(イザヤ53:12)。あるいは、骨が損なわれず、傷が刻まれることについて前もって告げられたとき、「彼の骨を折ってはならない」(出エジプト記12:46)、そして「彼らは、自分たちが刺した者を見るであろう」(ゼカリヤ12:10)。

Tractatus super Psalmos 72.12.3

3

Haec itaque, quae ei omnia erant in passione praescripta, a Deo pervestigata sunt, ut et fuerint prophetata.

PL 9, 802A

こうして、受難において彼に前もって定められていたこれらすべては、神によって探り尽くされ、預言されさえしたのである。

Tractatus super Psalmos 72.12.4

4

Ac ne quid ex his, quae gessit ac passus est, incognitum fuisse Patri existimaretur; generaliter cuncta complexus est, dicens, VERS. 4: Et omnes vias meas praevidisti. Sed qui praevidit, vidit antequam res esset.

PL 9, 802A

そして、彼が行い、受けたことのうち何かが父に知られていなかったと思われないように、彼はすべてを包括してこう言った。「そして汝は私のすべての道を予見した」(詩篇138:4)。しかし予見した者は、事が起こる前に見たのである。

Tractatus super Psalmos 72.12.5

5

Praevidit autem etiam hoc, quia non est dolus in lingua mea: est enim, secundum propriam professionem, veritas, via et vita (Joan. XIV, 6) .

PL 9, 802A

父はまた、「私の舌に欺きはない」ということをも予見した。彼は、自ら公言したところによれば、真理であり、道であり、命だからである(ヨハネ14:6)。

Tractatus super Psalmos 72.12.6

6

Non recipit dolum veritas; non enim mentitus est aut fefellit: lingua omnis ejus officio functa est veritatis, qui ait: Coelum et terra praeteribunt, verba autem mea non praeteribunt (Matth. XXIV, 35) .

PL 9, 802A

真理は欺きを受け入れない。彼は偽りもせず、欺きもしなかった。彼の舌はすべて、真理の務めを果たした。彼は言った。「天と地は過ぎ去るが、私の言葉は過ぎ去らない」(マタイ24:35)。

Tractatus super Psalmos 72.12.7

7

Patrem Deum praedicat, se vero esse et hominis et Dei filium confitetur. Dolum praedicatio ista non habuit, quae et de se et de honore ejus qui se miserat fatebatur.

PL 9, 802A

彼は父を神と宣べ、自らは人の子でもあり神の子でもあると告白する。この宣べ伝えには欺きがなかった。自らについても、自らを遣わした者の栄誉についても、告白していたからである。