Tractatus super Psalmos 72.41.1
Resurrectio Christi futura, praedicitur ut jam facta. --Dein sequitur: Surrexi, et adhuc tecum sum.
PL 9, 813Cキリストの復活は未来のことだが、すでに起こったかのように予告される。――次に続く。「私は起き上がった。そして、なお汝と共にいる」。
Tractatus super Psalmos 72.41.2
Surrexi, ad resurrectionis gloriam spectat: sed secundum praescientiam Dei id quod futurum est tamquam praeteritum loquitur, quia Deo ob scientiam atque virtutem quae futura sunt facta sunt, ut etiam nosmetipsi facta esse existimamus, quae futura esse confidimus.
PL 9, 813C「私は起き上がった」は、復活の栄光に関わる。しかし、神の予知に従って、未来のことを過去のことのように語る。神にとっては、その知と力のゆえに、未来のことはすでになされたことだからである。我々自身も、未来にあると確信していることを、すでになされたと思うのと同様である。
Tractatus super Psalmos 72.41.3
Id autem, Et adhuc tecum sum, nondum temporis esse significat ut resurgat, quia nondum tempus sit passionis, cum se adhuc esse cum Deo profiteatur. Ipse enim ait: A Deo exivi, et veni (Joan. XVI, 28) .
PL 9, 813C「そして、なお汝と共にいる」は、彼がよみがえる時がまだ来ていないことを意味する。彼がなお神と共にいると公言している以上、受難の時がまだ来ていないからである。彼自身が言う。「私は神から出て、来た」(ヨハネ16:28)。
Tractatus super Psalmos 72.41.4
Adhuc ergo tecum sum: quia nondum temporis est ut a te veniam, et veniam in mundum, ut quae prophetata sunt expleam.
PL 9, 813Dしたがって、「なお汝と共にいる」とは、私が汝のもとから来て、世界に来て、預言されたことを成就する時が、まだ来ていないからである。