ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars X, Caput XV 第X部 第XV章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 333A · 12 sectiones

Tractatus super Psalmos 10.15.1

1

Gratiam humanam sectari quando nefas. --Hoc ipsum decreto gravissimo sententia divina condemnat.

PL 9, 333A

人間の好意を追い求めることが不敬となるのはいつか。――このことを、神の宣告は、最も重い決定によって断罪する。

Tractatus super Psalmos 10.15.2

2

Namque ad illud quod dixerat: Nonne scient qui operantur iniquitatem, qui comedunt populum meum ut cibum panis: Deum non invocaverunt, ibi trepidaverunt ubi non erat timor; id ad summam coepti sermonis adjecit: Quoniam Deus dissipavit ossa hominibus placentium, confusi sunt; quoniam Deus sprevit illos.

PL 9, 333A

というのも、「不義を行う者、パンの食物のように私の民を食らう者は、みな知らないのか。彼らは神を呼ばず、恐れのなかった所で震えた」と彼が言ったことに、始められた言葉の総括として、こう付け加えたからである。「神は人に喜ばれようとする者たちの骨を散らしたので、彼らは辱められた。神が彼らを退けたからである」。

Tractatus super Psalmos 10.15.3

3

Hi ergo qui operantur iniquitatem, et populum comedunt ut cibum panis, et Deum non invocaverunt, et in non timendis trepidaverunt, nonne cognoscent, quia ossa eorum qui hominibus placere velint, Deus dissipavit?

PL 9, 333A

こうして、不義を行い、民をパンの食物のように食らい、神を呼ばず、恐れるべきでないものに震えたこれらの者は、人に喜ばれようとする者たちの骨を神が散らしたことを、知らないだろうか。

Tractatus super Psalmos 10.15.4

4

Timuit hujus prophetici dicti sententiam sanctus ille gentium doctor, dicens: Ego si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem (Gal. I, 10) . Inutilis est humanae gratiae et irreligiosa sectatio.

PL 9, 333B

異邦人の教師である、かの聖なる者は、この預言の言葉の趣旨を恐れて言った。「もし私がなお人々に喜ばれようとするなら、私はキリストのしもべではないであろう」(ガラテヤ1:10)。人間の好意を追い求めることは、役に立たず、不敬虔である。

Tractatus super Psalmos 10.15.5

5

Namque Deo magis, quam in contumeliam Dei, hominibus est placendum: ut per divina instituta, et probitatem fidelis vitae innocentisque placeatur. Caeterum placere tantum hominibus velle, Deo est displicere.

PL 9, 333B

実際、神に対する侮辱のうちに人々に喜ばれるよりも、神に喜ばれるべきである。神の定めと、信仰ある無垢な生の高潔さによって、喜ばれるようにするためである。だが、ただ人々に喜ばれようとすることは、神に喜ばれないことである。

Tractatus super Psalmos 10.15.6

6

Non avocat autem ab hominum gratia Deus justorum mentes, et fidelium rationabilem sanctitatem.

PL 9, 333B

しかし神は、義人たちの心と、信ある者たちの理にかなった聖性を、人々の好意から引き離すことはしない。

Tractatus super Psalmos 10.15.7

7

Et audiamus eum per Paulum loquentem: Sine offensione estote Judaeis et Graecis, et Ecclesiae Dei, sicuti et ego omnia omnibus placeo, non quaerens quod mihi utile sit, sed quod multorum est, ut salventur (I Cor. X, 32 et 33) .

PL 9, 333B

そして、彼がパウロを通して語るのを聞こう。「ユダヤ人にもギリシア人にも、神の教会にも、つまずきを与えない者であれ。私もすべてのことにおいてすべての人に喜ばれようとし、自分に益となることではなく、多くの人の益となることを求めているのだ。彼らが救われるためである」(一コリント10:32、33)。

Tractatus super Psalmos 10.15.8

8

Hoc est, non hominibus, sed Deo placere, cum per id quod Deo placetur, et hominibus sit placendum. Ex causa enim placendi Deo, causa etiam hominibus probabilis fit placendi.

PL 9, 333C

これは、人々にではなく神に喜ばれることであり、神に喜ばれることによって、人々にも喜ばれるべきことになる。神に喜ばれるという理由から、人々に喜ばれるという理由もまた、是認されうるものとなるからである。

Tractatus super Psalmos 10.15.9

9

Caeterum studium, quod ut hominibus tantum placeatur impenditur, ad id quod Deo placendum est non refertur: quia tantum eorum causa quibus placetur adhibetur.

PL 9, 333C

だが、ただ人々に喜ばれるために費やされる熱意は、神に喜ばれるべきものへは向けられない。喜ばれる相手のためだけに用いられるからである。

Tractatus super Psalmos 10.15.10

10

Non est autem majus vinculum hominibus placendi, quam ut nemo sui causa velit iis placere quibus placeat: quia quod in profectum propriae utilitatis efficitur, non potest non aliquam interdum offensionem ex causis accedentibus ( al. accidentibus) excitare: cum quod alii utile est, alteri saepe fiat incommodum.

PL 9, 333C

人々に喜ばれることについて、これ以上大きな絆はない。すなわち、誰も自分のために、喜ばれる人々に喜ばれようとしないことである。自分自身の益の進展のために行われることは、ときに、付随する事情(別本では「起こる事情」)から、何らかのつまずきを呼び起こさざるを得ない。ある人に益となることが、他の人にはしばしば不都合となるからである。

Tractatus super Psalmos 10.15.11

11

At vero qui nihil sui causa velit, et omnia in profectum alienae utilitatis exerceat, necesse est ut causam sibi inoffensae placabilitatis acquirat; quia et ex alienis utilitatibus placeat, nec offendat ex propriis.

PL 9, 333C

だが、自分のためには何も望まず、すべてを他人の益の進展のために尽くす者は、つまずきなき好感のための理由を自らに得ざるを得ない。他人の益によって喜ばれ、自分の益によって不快にさせないからである。

Tractatus super Psalmos 10.15.12

12

Et hanc sibi esse causam probabilem placendi cunctis Apostolus docuit, quia utilitatis suae negligens, utilitati se dedisset alienae.

PL 9, 333D

そして、すべての人に喜ばれるための是認されうる理由がこれであることを、使徒は教えた。自分の益をなおざりにして、他人の益に身を捧げたからである。