ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars LX, Caput VI 第LX部 第VI章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 695B · 5 sectiones

Tractatus super Psalmos 60.6.1

1

Domus Dei quae vulgo. Locis non clauditur Deus. --Domus est habitantis habitatio. Sermo enim divinus secundum intelligentiae nostrae consuetudinem naturamque se temperat, communibus rerum vocabulis ad significationem doctrinae suae et institutionis aptatis.

PL 9, 695B

一般に言う神の家。神は場所に閉じ込められない。――家とは、住む者の住まいである。実際、神の言葉は、我々の理解の慣習と本性に自らを合わせ、事物の共通の名を、自らの教えと教育を示すために適用するからである。

Tractatus super Psalmos 60.6.2

2

Nobis enim, non sibi loquitur; atque ideo nostris utitur in loquendo. Conventus quidem ecclesiarum, sive tum templi, quos ad secretam sacramentorum religionem aedificiorum septa concludunt, consuetudo nostra vel domum Dei solita est nuncupare, vel templum.

PL 9, 695C

神の言葉は、自分のためにではなく、我々のために語る。それゆえ、語るのに我々の言葉を用いる。秘義への内々の信心のために建物の囲いが閉じ込める、諸教会の集会、あるいは当時の神殿の集会〔底本は sive tum templi。tum の意味が取りにくく、「当時の」と解した〕を、我々の慣習は、「神の家」あるいは「神殿」と呼ぶのが常である。

Tractatus super Psalmos 60.6.3

3

Scriptura quoque vel prophetica vel apostolica ad demonstrationem locorum his est usa nominibus. Verum non hanc, quae a nobis ac nobiscum ita nuncupatur, domum Dei esse ex ipsius dictis docemur.

PL 9, 695C

預言の聖書も使徒の聖書も、場所を示すためにこれらの名を用いた。しかし、我々によって、また我々とともにこのように呼ばれるこの家が神の家ではないことを、我々は神自身の言葉から教えられる。

Tractatus super Psalmos 60.6.4

4

Ait enim: Coelum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum: quam domum mihi aedificabitis, aut quis locus requietionis meae? Nonne haec omnia fecit manus mea (Esaiae LXVI, 1 et 2)?

PL 9, 695C

神は言うからである。「天は私の座、地は私の足台である。汝らは私にどんな家を建てるのか。私の休みの場所はどこか。これらすべては私の手が造ったのではないか。」(イザヤ66:1、2)

Tractatus super Psalmos 60.6.5

5

Non concluditur ergo aedificiorum domibus infinitus Deus, nec locis in aliquo continetur virtus immensa, quae omnia fecit: Apostolo idipsum ita testante: Deus qui fecit mundum, et omnia quae in eo sunt: hic cum sit coeli et terrae Dominus, non in manu factis templis habitat (Act. XVII, 24) .

PL 9, 695C

したがって、無限なる神は、建物の家に閉じ込められず、すべてを造った計り知れない力は、いかなる場所にも含まれない。使徒も同じことをこう証ししている。「世界とその中のすべてのものを造った神は、天と地の主であるから、手で造られた神殿には住まない。」(使徒言行録17:24)