ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XLIII, Caput VII 第XLIII部 第VII章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 592B · 4 sectiones

Tractatus super Psalmos 43.7.1

1

Judicia Dei justa. --Sed meminit nihil esse in Dei judiciis injustum. Si enim humana judicia ea vere judicia existimantur, quae ex arbitrio justi judicii sanciuntur; quomodo ambigendum sit, nihil esse in Dei judiciis injustum?

PL 9, 592B

神の裁きは義しい。――しかし彼は、神の裁きに不義なものは何一つないことを心に留めている。人間の裁きでさえ、義しい裁きの判断に基づいて確定されたものが真の裁きと見なされるのだとすれば、神の裁きに不義なものが何一つないことを、どうして疑いうるだろうか。

Tractatus super Psalmos 43.7.2

2

Amittimus liberos; injustum hoc judicium existimamus. Numquid injuste Deus in Job filios dedit diabolo potestatem? Damna nostra tamquam inique accidentia dolemus. Numquid egere solum illum perfectum virum Deus sine justitiae ratione permisit?

PL 9, 592B

我々は子を失うとき、これを不義な裁きだと考える。神がヨブの子らに対する権力を悪魔に与えたのは、不義であったか。我々は自らの損失を、不当に起こったことのように嘆く。神は、あの完全な人が窮乏することを、義の理由なしに許したのだろうか。

Tractatus super Psalmos 43.7.3

3

Cruciamur doloribus, et contra Deum impatientiae nostrae querelis increpamus. Anne incerto consilio exesus vermibus, sanie defluens, perfossus ulcere fuit? Certe haec omnia ad documentum fidei et ad praemium gloriosae patientiae profecerunt.

PL 9, 592B

我々は苦痛に責められ、自らの忍耐のなさの嘆きによって、神に逆らって憤る。ヨブが、虫に食われ、膿を流し、潰瘍に貫かれたのは、確かな計画なしであったのか。確かにこれらはすべて、信仰の証明と、栄えある忍耐の報いに役立った。

Tractatus super Psalmos 43.7.4

4

Infirmitas nostra efficit, ut malum esse id quod patimur existimemus. Caeterum Dei semper voluntas est, ut patientia passionum probemur: nos vero divini judicii justitiam, dum sine documento fidei latere volumus, improbamus.

PL 9, 592B

我々の弱さのゆえに、我々は、自分が受けているものは悪だと考える。しかし神の意志は、つねに、我々が苦難における忍耐によって試されることである。我々は、信仰の証明なしに隠れていたいと望むあまり、神の裁きの義を非とするのである。