ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars V, Caput XIII 第V部 第XIII章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 268C · 7 sectiones

Tractatus super Psalmos 5.13.1

1

Perturbationes in Deum non cadunt. --Ob quod competenter hoc sequitur, VERS. 5.-- Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in indignatione sua conturbabit eos.

PL 9, 268C

動揺は神には及ばない。――このゆえに、次のことがふさわしく続く。「そのとき彼は怒りをもって彼らに語り、憤りをもって彼らを混乱させる」(詩篇2:5)。

Tractatus super Psalmos 5.13.2

2

Postea enim quam resurgente a mortuis Dei filio, in quem mors per speciem corporis quod assumpsit inciderat, temeritas infructuosae impietatis irrisa est: Deus ad eos quos subsannaverat loquitur, eosque in indignatione conturbat.

PL 9, 268C

実に、神の子が死者の中からよみがえり――彼が取った体の姿を通して、死は彼に降りかかっていたのだが――、実りなき不敬虔の無謀さがあざけられたのち、神は、自らが嘲った者たちに語り、憤りをもって彼らを混乱させる。

Tractatus super Psalmos 5.13.3

3

Ac priusquam quis iste irae sermo et quae haec indignationis perturbatio sit ostendamus, admoneri legentes atque audientes oportet, ne aliquas demutationes passionum perturbationesque motuum cadere in Deum credant.

PL 9, 268C

そして、この怒りの言葉とは何か、この憤りの混乱とは何かを示す前に、読む者と聞く者は、情念のいかなる変化も、動きのいかなる動揺も、神に及ぶと信じることがないよう、戒められなければならない。

Tractatus super Psalmos 5.13.4

4

Nihil enim in aeternam illam et perfectam naturam novum incidit: neque qui ita est, ut qualis est, talis et semper sit, ne aliquando non idem sit, potest effici aliquid aliud esse quam semper est.

PL 9, 268C

永遠にして完全なあの本性には、何ら新しいものは入り込まない。あるがままであり、常にそのままであって、いつかは同じでなくなることがないような者は、常にそうであるもの以外の何かになることはできない。

Tractatus super Psalmos 5.13.5

5

Terrenae istud imperfectaeque causae habent generis ut demutabiles fiant conversione naturae, cum laetitiam moeror, placabilitatem ira, benevolentiam offensa, aequanimitatem invidia, et securitatem sollicitudo perturbat: sumusque per haec aliud aliquando quam fuimus, cum eam quae praesens sit, mentis affectionem subrepens per inconstantiam infirmitatemque nostram motus appetitionis alterius inquietet; et ex eo quod fuimus, in id quod sumus conversio nos repentina demutet.

PL 9, 269A

これらは、地上の不完全な原因に属する性質であって、本性の転換によって変わりうるものとなる。喜びを悲しみが、穏やかさを怒りが、好意を不快が、平静を妬みが、安心を心配が乱すときがそうであり、我々はそれらによって、かつてあったものとは別のものになることがある。それは、現にある心の状態を、我々の不安定さと弱さのゆえに忍び込む別の欲求の動きが乱し、かつてあったものから今あるものへの急な転換が我々を変えるときである。

Tractatus super Psalmos 5.13.6

6

Deus autem beatus atque perfectus profectu non eget, cui nihil deest: demutatione non novus est qui origine caret.

PL 9, 269A

しかし幸いにして完全な神は、進歩を必要としない。何一つ欠けていないからである。始まりをもたない者は、変化によって新しくなることがない。

Tractatus super Psalmos 5.13.7

7

IPSE EST, qui quod est non aliunde est: in sese est, secum est, a se est, suus sibi est, et ipse sibi omnia est, carens omni demutatione novitatis, qui nihil aliud quod in se posset incidere, per id quod ipse sibi totum totus est, reliquit.

PL 9, 269A

彼こそ在る者である。彼は、在るところのものを他から得ているのではない。彼は自らのうちに在り、自らとともに在り、自らによって在り、自らにとって自らのものであり、自らにとってすべてである。新しさをもたらす一切の変化を欠いており、自らが自らにとってすべてを全体として尽くしているがゆえに、自らのうちに入り込みうる他の何ものをも残していない。