ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XXII, Caput XIV 第XXII部 第XIV章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 421A · 6 sectiones

Tractatus super Psalmos 22.14.1

1

Spiritus sancti munus. --Et locupletationis atque ebrietatis hujus fructus est contuendus. Et qui hic tandem sit, non tacetur: Flumen Dei repletum est aqua, parasti cibum illorum, quoniam ita est praeparatio tua. Et de flumine ambigendi locus nullus est.

PL 9, 421A

聖なる霊の賜物。――そして、この豊かにされることと酔うことの実りを、見なければならない。それが結局何であるかは、黙されていない。「神の川は水で満たされた。汝は彼らの食物を備えた。その備えはこうだからである。」川については、疑う余地はない。

Tractatus super Psalmos 22.14.2

2

Ait enim Propheta: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei (Ps. XLV, 5) . Et ipse Dominus in Evangeliis ait: Qui biberit ex aqua quam ego dedero, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae salientis in vitam aeternam (Joan. IV, 13, 14) .

PL 9, 421B

預言者は言う。「川の勢いは神の都を喜ばせる」(詩篇45:5)。主自身も福音書で言う。「私の与える水を飲む者は、その腹から、永遠の命へと湧き出る生ける水の川が流れる」(ヨハネ4:13、14)。

Tractatus super Psalmos 22.14.3

3

Et iterum: Qui crediderit in me, sicut scriptum est, flumina de ventre ejus exient (Joan. VII, 38, 39) . Hoc autem dicebat de Spiritu sancto, quem accepturi erant credentes in eum (Joan. VII, 38, 39) . Hoc ergo flumen Dei aqua repletur.

PL 9, 421B

またこう言う。「私を信じる者は、書かれているとおり、その腹から川が流れ出る」(ヨハネ7:38、39)。これは、彼を信じる者たちが受けようとしていた聖なる霊について、彼が言ったのである(ヨハネ7:38、39)。それゆえ、この神の川は水で満たされている。

Tractatus super Psalmos 22.14.4

4

Spiritus enim sancti muneribus inundamur, et in nos ex illo vitae fonte fluvius Dei aqua repletus infunditur. Habemus etiam et cibum paratum. Et quis hic cibus est?

PL 9, 421B

実際、我々は聖なる霊の賜物によって満たされ、命のあの泉から、水で満たされた神の川が我々のうちに注がれる。我々にはまた、備えられた食物もある。この食物とは何か。

Tractatus super Psalmos 22.14.5

5

Ille scilicet in quo ad Dei consortium praeparamur, per communionem sancti corporis in communione deinceps sancti corporis collocandi.

PL 9, 421B

すなわち、それによって我々が神との交わりへと備えられるものであり、聖なる体の交わりによって、やがて聖なる体の交わりのうちに置かれるためのものである。

Tractatus super Psalmos 22.14.6

6

Id enim praesens psalmus significat, dicens: Parasti cibum illorum, quoniam ita est praeparatio tua: quia cibo illo quamvis in praesens salvamur, tamen in posterum praeparamur.

PL 9, 421B

現在の詩篇がそれを示している。「汝は彼らの食物を備えた。その備えはこうだからである」。その食物によって、我々はいま救われているが、将来に向けても備えられるからである。