ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars LIX, Caput IV 第LIX部 第IV章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 686C · 4 sectiones

Tractatus super Psalmos 59.4.1

1

Gravior est animae, quam corporis captivitas. --Et quidem gravis est captivitas corporalis, quae, jure libertatis amisso, victorum dominatui subditur. Et serviunt tum quidem corpora, sed nequaquam capitur fidelis animae libertas.

PL 9, 686C

魂の捕囚は、体の捕囚よりも重い。――確かに、体の捕囚は重い。それは、自由の権利を失って、勝者の支配に服するものである。そして、そのとき体は仕えるが、忠実な魂の自由が捕らえられることは断じてない。

Tractatus super Psalmos 59.4.2

2

Testes sunt mihi tres pueri inter flammas cantantes; testis Daniel in fame leonum, prophetae prandio saturatus; testis Eleazar inter jura dominorum, patriis suis legibus liber (II Machab. VI) ; testes cum matre sua Martyres septem, Deo gratias inter nova mortis tormenta referentes (Ibid. VII) .

PL 9, 686C

私にとって証人となるのは、炎の中で歌った三人の若者、預言者の食事で満たされ、獅子の飢えのただ中にいたダニエル、主人たちの法のもとにありながら、父祖の律法によって自由であったエレアザル(マカバイ二6)、そして、母とともに、死の新たな責め苦の中で神に感謝を捧げた七人の殉教者たち(マカバイ二7)である。

Tractatus super Psalmos 59.4.3

3

At vero quanto infelicior est animae captivitas! Si eam avaritia ceperit, per corpus latrocinatur ac grassatur: si libido vicerit, communicat cum corpore servitutem: si luxus, ira, odium, temeritas, ebrietas, invidia subegerit; his imperantibus sibi dominis et anima et corpus in commune famulantur: atque ita captivitatem animae, et corporis sequitur captivitas.

PL 9, 686C

しかし、魂の捕囚はなんと不幸なことか。貪欲が魂を捕らえるなら、体を通して略奪し、暴れ回る。情欲が勝つなら、体と隷属をともにする。放蕩、怒り、憎しみ、無謀、泥酔、妬みが服従させるなら、これらが主人として支配することで、魂も体も、ともに仕える。こうして、魂の捕囚に体の捕囚が続く。

Tractatus super Psalmos 59.4.4

4

Caeterum conditionem corporis religiosae animae generositas despicit. Officium quidem durum, tamen homini non omnino miserabile, quia serviatur a servis: at vero animae captivitas quam infelix est!

PL 9, 687A

他方、信心深い魂の高貴さは、体の境遇を軽んじる。それは確かに辛い務めであるが、仕えるのは奴隷たちなのだから、人にとって全く惨めなものではない。しかし、魂の捕囚は、なんと不幸なことか。