ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars LXXXII, Caput IV 第LXXXII部 第IV章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 880C · 5 sectiones

Tractatus super Psalmos 82.4.1

1

Filium Patri in creando mundo adstitisse. --In quo dicto etiam id docetur, quod et Genesis distinxit, et Evangelia testata sunt, et Apostolus praedicavit, Dei jussu facta esse omnia: non per se exstitisse, tamquam ipsa illa materia obedientiae vitalis exsisteret, cum esse ac subsistere juberetur: sed omnia ex mandato creata esse, et dictum fuisse ab eo qui dicebat ut fierent.

PL 9, 880C

子が、世界の創造において父のもとに付き添っていたこと。――この言葉においては、創世記が区別し、福音書が証言し、使徒が宣べ伝えたことも教えられている。すなわち、万物は神の命令によって成った。それ自身によって存在したのではない。あたかも、存在し存続するよう命じられたとき、その質料そのものが生命ある従順のうちに存在したかのようにではない。むしろ万物は戒めによって造られ、成れと語る者によって語られたのである。

Tractatus super Psalmos 82.4.2

2

Ita enim Genesis est locuta: Et dixit Deus . . . Et fecit Deus (Gen. I, 6 et 7) . Et nunc Propheta ait, Dixit, et facta sunt. Non enim sibi praecepit ut fierent, sed sunt facta cum dixit.

PL 9, 880C

というのは、創世記はこう語った。「神は言った……神は造った」(創世記1:6、7)。今も預言者は言う、「言い、それらは成った」。自分に成れと命じたのではなく、言ったときに成ったのである。

Tractatus super Psalmos 82.4.3

3

Facta autem sunt per eum, de quo Evangelista testatus est, Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3) : et Apostolus ait: Qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae, quia in ipso condita sunt omnia in coelis et in terra, visibilia et invisibilia; sive Sedes, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates, omnia per ipsum et in ipso condita sunt (Coloss. I, 15 et 16) .

PL 9, 880D

それらは、福音記者が証言した者によって成った。「万物は彼を通して成り、彼なしには何も成らなかった」(ヨハネ1:3)。また使徒は言う。「彼は見えない神の像であり、すべての被造物の初子である。天と地にある万物が、見えるものも見えないものも、座も、支配も、主権も、権力も、彼のうちに造られたからである。万物は彼を通して、彼のうちに造られた」(コロサイ1:15、16)。

Tractatus super Psalmos 82.4.4

4

Et Sapientia de se ita locuta est: Ego eram apud illum componens; mihi adgaudebat, cum laetaretur orbe perfecto (Prov. VIII, 30) .

PL 9, 881A

そして知恵は、自分についてこう語った。「私は彼のもとにいて、整えていた。彼は私と共に喜んだ。完成した世界を楽しんでいたときに」(箴言8:30)。

Tractatus super Psalmos 82.4.5

5

Cessat itaque ambiguitas intelligentiae, et novi et veteris Testamenti auctoritate convicta, Patri Filium ante saecula manentem in creandi mundi exordio adstitisse.

PL 9, 881A

それゆえ、理解の曖昧さは止む。新約と旧約の権威によって、世々の前から存在している子が、世界の創造の始まりに父のもとに付き添っていたことが、明らかにされたのである。