ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars LXXII, Caput XXVI 第LXXII部 第XXVI章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 805C · 10 sectiones

Tractatus super Psalmos 72.26.1

1

Passio cur ei in deliciis. Pater una cum Filio et virtute et natura. Tenebrae in neutrum cadunt. --Ut autem hoc quod ait, Forsitan tenebrae conculcabunt me, non ad naturae suae trepidationem posset intelligi, sed impiae de se intelligentiae significaret incertum; continuo subjecit, Et nox illuminatio in deliciis meis.

PL 9, 805C

なぜ受難が彼にとって快楽なのか。父は子と共に、力においても本性においてもある。闇はどちらにも及ばない。――ところで、「おそらく闇が私を踏みつけるであろう」と言ったことが、彼の本性の恐れに解されることなく、彼について不敬な理解の不確かさを意味するものとなるように、彼はただちに付け加えた。「そして夜は、私の快楽のうちの照らしである」。

Tractatus super Psalmos 72.26.2

2

Quomodo enim conculcatur a tenebris, cui mors illuminatio in deliciis sit futura? Domino itaque passio ista deliciae sunt: dum portas aereas confringit, dum vectes ferreos conterit, dum omnem potestatem despoliat, dum de his in se triumphat, dum eum quem ad imaginem suam fecerat redimit, dum deliciis paradisi restituit.

PL 9, 805C

死が快楽のうちの照らしとなるはずの者が、どうして闇に踏みつけられようか。したがって主にとって、この受難は快楽である。青銅の門を砕き、鉄のかんぬきを打ち砕き、あらゆる権力を剥ぎ取り、それらに対して自らにおいて凱旋し、自らの像に造った者を贖い、楽園の快楽へと戻すのだから。

Tractatus super Psalmos 72.26.3

3

In his igitur passionis oblectamentis atque deliciis nox ei illuminatio est: et illuminatio ob id, quia tenebrae non obscurabuntur a te.

PL 9, 805C

したがって、受難のこれらの楽しみと快楽の中で、夜は彼にとって照らしである。そして照らしであるのは、「闇は汝によって暗くされない」からである。

Tractatus super Psalmos 72.26.4

4

Per naturae unitatem ad ( f. ac) indemutabilem divinitatis similitudinem in Filio Pater est: et, operibus ipsis testantibus quod in eo Pater sit, confidenter ait, Non obscurabuntur a te: quia ex persona Patris dictum in psalmis meminerimus, Cum ipso sum in tribulatione (Ps. XC, 15) .

PL 9, 805D

本性の一致によって、不変の神性の類似へ(おそらく「と」)、子のうちに父はいる。そして、業そのものが、彼のうちに父がいることを証ししているので、彼は確信をもって言う。「汝によって暗くされない」。詩篇において父の人格から、「私は苦難の中で彼と共にいる」(詩篇90:15)と言われたことを、我々が思い起こすからである。

Tractatus super Psalmos 72.26.5

5

Et ipse Dominus in Evangeliis, cum de Apostolorum trepidatione loqueretur, ait: Ecce venit hora, ut dispergatur unusquisque vestrum, et me solum relinquatis: sed non sum solus, quoniam Pater mecum est (Joan. XVI, 32) .

PL 9, 806A

主自身も福音書において、使徒たちの恐れについて語りつつ、こう言う。「見よ、時が来る。汝らの各人が散らされ、私をひとり残す。しかし私はひとりではない。父が私と共にいるからである」(ヨハネ16:32)。

Tractatus super Psalmos 72.26.6

6

Sive virtute, qua similia patri potest; sive natura et genere et divinitate, qua ex Deo Deus natus est, Pater secum est. Confidenter ergo ait, VERS. 12: Quia tenebrae non obscurabuntur a te.

PL 9, 806A

父が自らと共にいるのは、力においてであれ、すなわち、それによって父に等しいことをなし得る力においてであれ、本性、類、神性においてであれ、すなわち、それによって神から神として生まれた本性においてであれ、そのとおりである。それゆえ彼は確信をもって言う。「闇は汝によって暗くされないからである」(詩篇138:12)。

Tractatus super Psalmos 72.26.7

7

Non enim sentit virtus indemutabilis tenebras, et infernam noctem lux vera non patitur. Sequitur enim: Et nox sicut dies illuminabitur; sicut tenebrae ejus, ita et lumen ejus.

PL 9, 806A

不変の力は闇を感じず、真の光は冥界の夜を被らないからである。次にこう続く。「そして夜は昼のように照らされ、その闇のように、その光もまた同じである」。

Tractatus super Psalmos 72.26.8

8

Hoc totum ad id refertur quod dictum est, Tenebrae non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur a te, et sicut tenebrae ejus, ita et lumen ejus a te. Semel dictum a te, refertur ad plurima. Ideo autem in deliciis nox est, quia sicut dies illuminabitur.

PL 9, 806A

これらすべては、「闇は汝によって暗くされず、夜は汝によって昼のように照らされ、その闇のように、その光もまた汝によって同じである」と言われたことに関わる。「汝によって」は一度言われて、多くのことに関わる。夜が快楽の中にあるのは、昼のように照らされるからである。

Tractatus super Psalmos 72.26.9

9

Illuminabitur autem ob id, quia ut tenebrae, ita et lumen a Deo sint, potente tenebrarum conditore condere lumen in tenebris.

PL 9, 806B

照らされるのは、闇と同じく光もまた神からあるからである。闇の造り主が、闇の中に光を創造することができるからである。

Tractatus super Psalmos 72.26.10

10

Et audiamus istud Evangelistam docentem ita: Et lux lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt (Joan. I, 5) : illo potente ut lux sit in tenebris, tenebris non potentibus obscuritatis suae nocte lumen indefessi luminis comprehendere.

PL 9, 806B

福音記者がこう教えるのを聞こう。「光は闇の中で輝き、闇はそれを捕らえなかった」(ヨハネ1:5)。彼が闇の中に光があるようにすることができ、闇は、自らの暗さの夜によっては、疲れを知らぬ光の輝きを捕らえることができない。