ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XIV, Caput III 第XIV部 第III章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 363B · 5 sectiones

Tractatus super Psalmos 14.3.1

1

Misericordia Dei quibus speranda. Quo fructu, quamdiu. --Coepit autem ita, VERS. 2: Miserere mei, Deus, miserere mei: quoniam in te confidit anima mea. Misericordiam rogat; quia confidit in Deo, docens ab his misericordiam Dei sperandam esse qui crederent.

PL 9, 363B

神の憐れみは誰から望まれるべきか。どのような実りがあり、いつまでか。――彼はこう始めた。「神よ、私を憐れめ、私を憐れめ。私の魂は汝に信頼するからである」(詩篇56:2)。彼は憐れみを求める。神に信頼するからであり、神の憐れみは信じる者たちから望まれるべきだと教えているのである。

Tractatus super Psalmos 14.3.2

2

Et misericordiae Dei quod momentum quive sit effectus, ostendit dicens: Et in umbra alarum tuarum sperabo donec transeat iniquitas. Avibus naturae est infirmitatem pullorum alis inumbrare, eosque a praetervolantium vi atque improbitate defendere.

PL 9, 363B

そして、神の憐れみがどれほどの重みを持ち、どのような効果を生むかを、こう言って示す。「汝の翼の陰に私は望みを置く、不義が過ぎ去るまで」。鳥には、雛の弱さを翼で陰にし、通り過ぎる者の暴力と悪意から守る性質がある。

Tractatus super Psalmos 14.3.3

3

Quod et in gallinis maxime noscimus, cum collectos intra pennas foetus suos aut opacant aut tuentur.

PL 9, 363B

このことを我々は、とりわけ雌鶏に見る。集めた雛を羽の内に、陰にするか、守るかするからである。

Tractatus super Psalmos 14.3.4

4

Quarum consuetudinem ad exemplum sollicitudinis suae Dominus commemorat, dicens ad Jerusalem interfectricem prophetarum: Quotiens volui colligere filios tuos, sicut gallina quae congregat pullos suos sub alis suis, et noluisti (Matt. XXIII, 37) ?

PL 9, 364A

主は、その習性を自らの配慮の例として持ち出し、預言者たちを殺すエルサレムに向かって言う。「雌鶏が雛を翼の下に集めるように、私は幾たび汝の子らを集めようとしたことか。だが汝は望まなかった」(マタイ23:37)。

Tractatus super Psalmos 14.3.5

5

Sperat ergo in umbra alarum Dei sanctus, donec iniquitas transeat, id est dum aut saeculi scandala, aut iniquitates impiorum, aut terrenae humilitatis infirmitatem, dum ( fort. quemadmodum) hanc ipsam quasi speluncam habitaculi et corporis sui David qua nunc est clausus, evadit.

PL 9, 364A

したがって聖なる者は、不義が過ぎ去るまで、神の翼の陰に望みを置く。すなわち、世の躓きや、不敬な者たちの不義や、地上の卑しさの弱さを、そして、ダビデがいま閉じ込められている、いわば住まいであり自らの体であるこの洞穴そのものを、(おそらく「〜のように」)逃れ出るまでである。