ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars V, Caput XLV 第V部 第XLV章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 288C · 6 sectiones

Tractatus super Psalmos 5.45.1

1

Ut timor, laetitia, tremor animum servi Dei temperent. --Intelligentiae autem hujus atque eruditionis opus continuo propheta subjecit, dicens, Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore.

PL 9, 288C

畏れと喜びと震えが神の僕の心を調える。――そして預言者は、この理解と教育の務めを、すぐに続けて述べた。「畏れをもって主に仕え、震えをもって彼に歓呼せよ。」

Tractatus super Psalmos 5.45.2

2

Non securum patitur aut negligens servitium: vult in omni servitutis officio admisceri timorem.

PL 9, 289A

彼は、安穏な、あるいは怠慢な奉仕を許さない。奉仕のあらゆる務めに畏れが混ざることを望む。

Tractatus super Psalmos 5.45.3

3

Ut enim metuentes servi diligentius dominis carnalibus serviunt, cum voluntatem solertioris obsequii metus obsequelae admixtus eliciat: ita et Deo servientes, si timeant per imminentem timorem, non negligentes in ea erunt quam susceperint servitutem.

PL 9, 289A

実際、畏れる僕たちは、肉の主人たちにいっそう入念に仕える。畏れが従順に混じり、より熱心な奉仕への意志を引き出すからである。そのように、神に仕える者たちも、迫りくる畏れによって畏れるなら、自ら引き受けた奉仕を怠らないであろう。

Tractatus super Psalmos 5.45.4

4

Ac ne tyrannici terroris hic metus esse fidelium crederetur; ad id quod dixerat: Servite Domino in timore, adjecit, et exsultate ei: ut metum servitutis, gaudii exsultatio temperaret, cum ipse timor causam laetitiae per conscientiam servitii fidelis afferret.

PL 9, 289A

そして、この畏れが、信仰者にとって僭主的な恐怖の畏れであると信じられないように、「畏れをもって主に仕えよ」と言ったことに、「そして彼に歓呼せよ」と付け加えた。奉仕の畏れを、喜びの歓呼が和らげるためであり、畏れそのものが、忠実な奉仕の自覚によって喜びの理由をもたらすからである。

Tractatus super Psalmos 5.45.5

5

Porro autem ne libertas gaudii fines congruae moderationis excederet; ita subdidit: Exsultate in tremore; quia periculosa ad oblivionem timoris esset libera a tremore laetitia.

PL 9, 289A

さらに、喜びの自由が、ふさわしい節度の限度を超えないように、彼はこう付け足した。「震えのうちに歓呼せよ。」震えのない自由な喜びは、畏れを忘れる危険があるからである。

Tractatus super Psalmos 5.45.6

6

Atque ita haec prophetici eloquii ratio servata est, ut servitutem timor detineret, timorem exsultatio moderaretur, et exsultationem tremor consequens contineret.

PL 9, 289B

こうして、預言の言葉のこの道理は保たれた。畏れが奉仕を引き止め、歓呼が畏れを和らげ、続く震えが歓呼を抑えるように。