ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XLV, Caput XVII 第XLV部 第XVII章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 613A · 5 sectiones

Tractatus super Psalmos 45.17.1

1

Cupiditatem omnem recidit. --Contempta autem saecularium opum cupiditate, omnem a se occasionem perversae et pravae voluntatis recidit.

PL 9, 613A

あらゆる欲望を断ち切る。――世俗の富への欲望を軽んじて、彼は倒錯した悪しき意志のあらゆる機会を自分から断ち切る。

Tractatus super Psalmos 45.17.2

2

Diligens enim super aurum et topazion mandata Dei, dehinc ait, VERS. 128: Propter hoc ad omnia mandata tua dirigebar, omnem viam iniquam odio habui. Non deflectitur, non detorquetur per terrenas cupiditates, sed ad omnia Dei mandata dirigitur: non occupant obvia.

PL 9, 613B

神の戒めを金とトパーズにまさって愛するので、彼はそのあとこう言う。「それゆえ私は汝のあらゆる戒めに向けて導かれた。あらゆる不義の道を私は憎んだ」(詩篇118:128)。彼は地上の欲望によってそらされず、ねじ曲げられず、神のあらゆる戒めに向けて導かれる。行く手のものは彼を捕らえない。

Tractatus super Psalmos 45.17.3

3

Vidit aurum, scivit hoc terrae limum esse: vidit gemmas, meminit esse aut montium aut maris calculos: vidit illicem ad lasciviam vultum, scit tamquam avibus coeli ex his sibi laqueis evadendum.

PL 9, 613B

彼は金を見て、それが地の泥であることを知った。宝石を見て、それが山あるいは海の小石であることを思い出した。放縦へと誘う顔を見て、天の鳥のように、これらの罠から自分は逃れねばならないと知っている。

Tractatus super Psalmos 45.17.4

4

Resistit ergo coalitis sibi naturae suae vitiis, et omnem viam iniquitatis odit. Ideo itaque et ad mandata omnia dirigitur, quia ea super terrena desideria diligit: et dirigitur, ne particeps eorum fiat quibus dicitur: Natio prava et perversa (Luc. IX, 41) .

PL 9, 613B

それゆえ彼は、自分の本性に癒着した悪徳に抵抗し、不義のあらゆる道を憎む。だから彼は、地上の望みよりも戒めを愛するので、あらゆる戒めに向けて導かれる。また、「曲がった、ねじれた民」(ルカ9:41)と言われる者たちの仲間にならないように導かれる。

Tractatus super Psalmos 45.17.5

5

Et omnem viam iniquitatis odit, ut sit in eo quia est via, Domino scilicet nostro, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

PL 9, 613C

そして彼は不義のあらゆる道を憎む。それは、道である者〔底本は quia。qui と読む〕のうちに、すなわち我々の主のうちに、彼がいるためである。主は世々にわたって祝福されている。アーメン。