ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars LXVIII, Caput XIII 第LXVIII部 第XIII章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 758D · 2 sectiones

Tractatus super Psalmos 68.13.1

1

Salvo tamen litterae sensu. --Sed haec a me volenti virtutem et rationem dictorum ostendere, ita commemorata sint, ut nihilominus invisibilis et omnipotentis virtutis esse intelligatur, a mari, quod est ab extremo terrae, nubes educi, et inter pluvias fulgura coruscare, et ventos ex occultis spirituum suorum sedibus flare.

PL 9, 758D

しかし、文字の意味は保たれる。――しかし、これらは、私が語られたことの力と理を示そうとして、次のように言及されたにすぎない。すなわち、海――それは地の果てである――から雲が引き上げられ、雨の間に稲妻が閃き、風が自らの霊の隠れた座から吹くことが、それでもなお、見えざる全能の力のものであると解されるように、である。

Tractatus super Psalmos 68.13.2

2

Verum quia non in his tantum omnipotentia Dei est, neque in his solum quae voluit fecit in coelo et in terra, in mari et in abyssis; et in his quae corporaliter gesta esse memorantur, spiritalia significari meminimus: demonstrandum est nunc quid sub his dictis per virtutem prophetiae intelligere debeamus.

PL 9, 759A

しかし、神の全能はこれらにおいてのみあるのではなく、天でも地でも、海でも深淵でも望んで行ったことにおいてのみあるのでもなく、体をもって行われたと記憶されていることの中に霊的なものが示されていることを、我々は思い起こすのであるから、今や、これらの語られたことのもとに、預言の力によって我々が何を理解すべきかを示さねばならない。