ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XXXIII, Caput VI 第XXXIII部 第VI章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 529C · 5 sectiones

Tractatus super Psalmos 33.6.1

1

Versionibus variis praefertur versio LXX.--De consequenti versu comperi multos varia sensisse, eo quod non eadem proprietate a caeteris translatoribus ex hebraeo demutatus esset, ut ab his Septuaginta interpretantibus conscriptus est.

PL 9, 529C

様々な訳のうちで、七十人訳が選ばれる。――続く句について、多くの者が様々に考えたことを私は知った。ヘブライ語からの訳が、七十人の訳者たちによって書かれたのと同じ的確さでは、他の訳者たちによってなされなかったからである。

Tractatus super Psalmos 33.6.2

2

Nonnulli enim pro eo quod ab illis dictum est ἐνύσταξεν ἡ ψυχή μου, posuerunt ἔσταξεν ἡ ψυχὴ μου. Quidam autem ex illis non ἐνύσταξεν, sed κατέσταξεν transtulit. Et aliud ἐνύσταξεν, aliud ἔσταξεν, aliud κατέσταξεν significare intelligitur.

PL 9, 529C

実際、彼ら〔七十人の訳者たち〕が言った ἐνύσταξεν ἡ ψυχή μου〔私の魂はまどろんだ〕の代わりに、ἔσταξεν ἡ ψυχὴ μου〔私の魂はしたたった〕と置いた者たちがいる。また彼らのうちのある者は、ἐνύσταξεν ではなく κατέσταξεν〔滴り落ちた〕と訳した。そして ἐνύσταξεν と ἔσταξεν と κατέσταξεν は、それぞれ別のことを意味すると理解されている。

Tractatus super Psalmos 33.6.3

3

Sed nobis neque tutum est translationem Septuaginta interpretum transgredi: et sane ratio et sensus dictorum ita admonet, ut recte ac probabiliter versum translatum intelligamus. Est enim cum illis et nobiscum ita, VERS. 28: Dormitavit anima mea prae taedio.

PL 9, 529C

しかし、我々にとっては、七十人の訳者たちの訳を離れるのは安全ではない。そして実際、語られたことの理と意味が、句が正しく確からしく訳されていると我々が理解するよう促している。彼らのもとでも我々のもとでも、こうなっているからである。「私の魂は倦怠のあまりまどろんだ」(詩篇118:28)。

Tractatus super Psalmos 33.6.4

4

Et superior omnis sermo et consequens humilitatis et infirmitatis confessionem in se habet; cum pavimento anima adhaesit, cum peccatorum viae confitentur, cum intelligentiam viae justificationum orat.

PL 9, 529C

そして前の言葉もすべて、続く言葉もすべて、へりくだりと弱さの告白を自らのうちに含んでいる。魂が地の面に貼りついたとき、罪の道が告白されるとき、義の定めの道の理解が祈られるときである。

Tractatus super Psalmos 33.6.5

5

Consequens ergo est, ut nunc animam suam prae taedio mortalis habitaculi dormitare conquestus sit, quae nondum justificationum viam intelligat, quae etiam nunc pavimento adhaeserit. Atque ob id in viis Dei confirmandum sese orat, quia prae taedio dormitet.

PL 9, 529D

したがって、今、自らの魂が、死すべき住まいへの倦怠のゆえにまどろんでいると彼が嘆いたのは、その魂がまだ義の定めの道を悟っておらず、今もなお地の面に貼りついているからである。そしてそれゆえ、倦怠のゆえにまどろんでいるので、神の道において自分が強められるよう祈るのである。