ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XIX, Caput VI 第XIX部 第VI章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 398C · 3 sectiones

Tractatus super Psalmos 19.6.1

1

Ad cordis effusionem alios excitat. Quid illa sit. --Et quia spei hujus ipse etiam caeteris, ut propheta, sit praedicator; subjecit: Sperate in eum omnis coetus plebis, et effundite coram illo corda vestra; quia Deus adjutor noster est.

PL 9, 398C

他の者たちを心の注ぎ出しへと促す。それはどういうものか。――そして、彼は預言者として、他の者たちにもこの希望を宣べ伝える者であるので、付け加えた。「民のすべての会衆よ、神に望みを置け。神の前に汝らの心を注ぎ出せ。神は我々の助け手だからである。」

Tractatus super Psalmos 19.6.2

2

Nihil occultum, nihil clausum, nihil obligatum sub Dei confessione in corde retinendum est. Effundendus coram eo omnis affectus est: ut nihil de nobismetipsis fiduciae sit, sed ut per eum, ante quem nos tanquam pro peccato effundimus, adjuvemur.

PL 9, 398C

神の告白のもとで、心のうちに隠し、閉ざし、縛ったまま保つべきものは何もない。あらゆる情を神の前に注ぎ出さねばならない。我々自身には何の確信もなく、我々が罪のためのように自らを注ぎ出すその神によって助けられるようにするためである。

Tractatus super Psalmos 19.6.3

3

Effundenda autem coram eo corda nostra lacrymis et fletibus sunt; secundum illud: Fuerunt mihi lacrymae meae panis die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus? haec recordatus sum, et effudi in me animam meam, (Ps. XLI, 4) ; effusionem animae in lacrymarum profusione esse demonstrans, quia per eas rogandus est, qui est solus fidelis adjutor.

PL 9, 399A

神の前に我々の心は、涙と嘆きによって注ぎ出さねばならない。「私の涙は昼も夜も私の糧となった。毎日『汝の神はどこにいるのか』と私に言われる間、私はこれを思い出し、私の魂を私のうちに注ぎ出した」(詩篇41:4)とあるとおりである。これは、魂の注ぎ出しが涙のほとばしりにあることを示している。ただ一人の誠実な助け手である神に、涙によって願うべきだからである。