ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars LXVIII, Caput XV 第LXVIII部 第XV章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 759C · 9 sectiones

Tractatus super Psalmos 68.15.1

1

Nubes doctrina ab extremo terrae, id est, per humiles apostolos tradita. --Fecit ergo Dominus omnia quae voluit in coelo et in terra, in mari et in abyssis.

PL 9, 759C

雲とは、地の果てから、すなわち卑しい使徒たちを通して伝えられた教えである。――それゆえ主は、天でも地でも、海でも深淵でも、望んだことをすべて行った。

Tractatus super Psalmos 68.15.2

2

Nihil enim in his omnibus carius homine suo habuit, ob quem etiam Unigenitus ejus Deus homo exstitit: et fecit ita, educens nubes ab extremo terrae.

PL 9, 759C

これらすべての中で、主は、自らの人間より貴いものを何ももたなかったからである。そのために、そのひとり子である神も人として現れた。そしてこのように行った、地の果てから雲を引き上げることによって。

Tractatus super Psalmos 68.15.3

3

Nubibus Dominus praecepit, ne super spinosam et infecundam vineam pluerent (V. Origen. hom. 5 in Jerem.) : Mandabo, inquit, nubibus ne pluant super eam (Esai. V, 6) .

PL 9, 760A

主は雲に、いばらの生えた実らぬ葡萄畑の上に雨を降らせないよう命じた(オリゲネス『エレミヤ書講話』第5を見よ)。「私は雲に命じて、それの上に雨を降らせない」と彼は言う(イザヤ5:6)。

Tractatus super Psalmos 68.15.4

4

Cognovi et nubem in qua locutus est Deus: In columna, inquit, nubis loquebatur ad eos (Psal. XCVIII, 7) .

PL 9, 760A

私は、神が語った雲をも知った。「雲の柱の中で、彼は彼らに語っていた」と彼は言う(詩篇98:7)。

Tractatus super Psalmos 68.15.5

5

Et testatur mihi Paulus in hac nube non hoc solum quod legitur intelligendum, dicens: An nescitis quia patres nostri sub nube fuerunt, et in Moysen baptizati sunt (I Cor. X, 1, et 2) ?

PL 9, 760A

そしてパウロは、この雲において、読まれることだけを理解すべきではないと、私に証言して言う。「汝らは知らないのか、我々の父祖たちは雲の下にあり、モーセにおいて洗礼を受けたことを?」(一コリント10:1、2)。

Tractatus super Psalmos 68.15.6

6

Nubes haec itaque significat doctrinam apostolicam: quae inumbrans, et a calore defendens, aestum omnem futuri judicii excludit.

PL 9, 760A

それゆえこの雲は、使徒の教えを意味する。それは影を作り、熱から守り、来るべき裁きのあらゆる暑熱を遮る。

Tractatus super Psalmos 68.15.7

7

Quod autem a novissimis terrae sint, audiamus Apostolum dicentem: Puto autem Deus nos apostolos extremos ostendit sicut abortivos (I. Cor., IV, 9) .

PL 9, 760A

彼らが地の最も末の者たちであることについては、使徒の言うところを聞こう。「私は思う、神は我々使徒を、月足らずで生まれた者のように、最後の者として示した」(一コリント4:9)。

Tractatus super Psalmos 68.15.8

8

Dominus ipse, cum de loco et dignitate inter discipulos sermo esset, ait: Qui voluerit in vobis esse primus, sit omnium novissimus (Marc. X, 44) .

PL 9, 760A

主自らも、弟子たちの間の場所と品位について話が及んだとき、言った。「汝らのうちで、第一の者になろうと望む者は、すべての者の最後の者となれ」(マルコ10:44)。

Tractatus super Psalmos 68.15.9

9

Has ergo nubes Deus, omnia quae vult faciens, a novissimis terrae educit: et hanc inumbrantem doctrinam terrae humilia exhalant.

PL 9, 760B

それゆえ神は、望むことをすべて行いつつ、これらの雲を地の最も末の者たちから引き上げる。そして、地の卑しい者たちが、この影を作る教えを吐き出すのである。