ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars V, Caput XIV 第V部 第XIV章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 269B · 4 sectiones

Tractatus super Psalmos 5.14.1

1

Deus nullius egens cur creata condiderit. --Ex hujus igitur optima ac benevola beatitudine, per Dominum nostrum Jesum Christum profectae omnes sunt coelestium et invisibilium creationes, spiritalium et corporalium constitutiones; non ut profectum sibi aliquem ex his, quibus originem impertiebat, acquireret.

PL 9, 269B

何も必要としない神は、なぜ被造物を造ったのか。――それゆえ、この最善にして好意ある幸福から、我々の主イエス・キリストを通して、天にあるものや見えないものの被造物、霊的なものや体的なものの成り立ちが、すべて生じた。それは、自らが根源を分け与えたこれらのものから、何らかの進歩を自らのために得るためではなかった。

Tractatus super Psalmos 5.14.2

2

Neque enim quisquam eo indiget quod ex se tribuit, aut per id proficit cui ad id quod est auctor est. Exteriora autem sunt quae afferunt profectum; quia ea quae inopiae medentur aliena sunt.

PL 9, 269B

実際、誰も、自ら分け与えるものを必要とはせず、自らがその存在の作り手であるものによって進歩することもない。進歩をもたらすものは外にあるものである。欠乏を癒すものは、他のものだからである。

Tractatus super Psalmos 5.14.3

3

Deus igitur, ex quo omnia sunt, nullo eorum indiget quibus id quod sunt esse largitus est: omnia vero ad profectum eorum quae gignerentur creavit.

PL 9, 269B

それゆえ、万物がそれから出る神は、自らが存在を惜しみなく与えたそれらのどれをも必要としない。万物を、生み出されるものたちの進歩のために造ったのである。

Tractatus super Psalmos 5.14.4

4

Et quia longus erit sermo, si etiam de coelestibus et invisibilibus inchoetur, ex nobis ipsis, ad quos prophetia psalmi est, tractemus.

PL 9, 269C

そして、天のものや見えないものについてまで語り始めるなら話が長くなるので、詩篇の預言が向けられている我々自身について論じよう。