ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XLI, Caput X 第XLI部 第X章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 581A · 7 sectiones

Tractatus super Psalmos 41.10.1

1

Legis meditatio in tentationibus et aerumnis non deserenda. --Sed propheta perseverare se ut diem postulat, seque jam servum esse Domini sui meminit, dicens, VERS. 92: Nisi quod lex tua meditatio mea est, tunc forsitan perissem in humiliatione mea.

PL 9, 581A

試みと苦難の中で、律法の思い巡らしを捨ててはならない。――しかし預言者は、日のようにとどまり続けることを願い、すでに自らが主の僕であることを心に留めて、言う。「もし汝の律法が私の思い巡らしでなかったなら、そのときおそらく、私は自分の屈辱のうちに滅んでいたであろう」(詩篇118:92)。

Tractatus super Psalmos 41.10.2

2

Frequenter admonuimus humiliationem id significare, cum tentationibus anima subjecta est, et infirmitati suae derelicta humilis efficitur. Lex ergo ei meditatio est: et nisi meditatio ei fuisset, forsitan in humiliatione perisset.

PL 9, 581A

我々はたびたび、屈辱とは、魂が試みに服し、自らの弱さに見捨てられて卑しくされることを意味すると指摘してきた。それゆえ律法は彼にとって思い巡らしであり、もし思い巡らしがなかったなら、おそらく屈辱のうちに滅んでいたであろう。

Tractatus super Psalmos 41.10.3

3

Non est ergo meditatio legis Dei, cum tribulamur et angustiamur, relinquenda: sed cum variis corporum infirmitatibus affligimur, cum inter persecutionum bella vexamur, constans in nobis debet legis esse meditatio.

PL 9, 581A

それゆえ、我々が苦しめられ、締めつけられるとき、神の律法の思い巡らしを捨ててはならない。むしろ、体のさまざまな弱さに苦しめられ、迫害の戦いのただ中で悩まされるときにこそ、律法の思い巡らしは、我々のうちに揺るぎなくあるべきである。

Tractatus super Psalmos 41.10.4

4

Urant enim licet in excidium fidei ignes, lacerent quoque ad periculum salutis nostrae flagella, fodiant etiam ad eliciendam impietatis confessionem redempta a Deo corpora ungulae: dicti tamen prophetici meminisse debemus, ut consortes ipsius simus.

PL 9, 581B

火が信仰を滅ぼそうと焼き、鞭が我々の救いを危うくするほどに引き裂き、神に贖われた体を、不敬の告白を引き出そうとして鉤爪が抉るとしても、我々は預言者のこの言葉を心に留め、彼の仲間となるべきである。

Tractatus super Psalmos 41.10.5

5

Dicamus et nos patientes atque vincentes: Nisi quod lex tua meditatio mea est, tunc forsitan perissem in humilitate mea.

PL 9, 581B

我々もまた、耐え、勝ちつつ言おう。「もし汝の律法が私の思い巡らしでなかったなら、そのときおそらく、私は自分の卑しさのうちに滅んでいたであろう」。

Tractatus super Psalmos 41.10.6

6

Et beatitudinem meditationis hujus in exordio Psalmorum propheta meminit, dicens: Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit.

PL 9, 581B

そして預言者は、詩篇の冒頭で、この思い巡らしの幸いを心に留めて言っている。「幸いなるかな、不敬な者たちの謀りに歩まず、罪人たちの道に立たず、疫病の座に座らなかった人は」。

Tractatus super Psalmos 41.10.7

7

Sed in lege Domini fuit voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte (Psal. I, 1 et 2) . Et vere beatus erit, quisquis in lege Dei meditabibur: quia ( Al. qua) meditatione in ipsa quoque tribulationum humiliatione servabitur.

PL 9, 581B

「むしろ主の律法にその者の意志があり、その律法を昼も夜も思い巡らすであろう」(詩篇1:1、2)。神の律法を思い巡らす〔底本は meditabibur。meditabitur と読む〕者は、誰であれ真に幸いであろう。なぜなら(別本では「その」)思い巡らしによって、屈辱のさなかの苦難においても救われるからである。