ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars LXXII, Caput XXIII 第LXXII部 第XXIII章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 804A · 5 sectiones

Tractatus super Psalmos 72.23.1

1

Quae statum Christi gloriosum spectent. --Et quia per haec superiora discretim ex utroque in quo erat naturae genere praedicavit, Dei scilicet atque hominis; tertio unitatem naturae jam in se proficientis ostendit, dicens: Si sumpsero pennas meas ante lucem, et habitavero in postremis maris: etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua.

PL 9, 804A

何が、キリストの栄光ある状態に関わるか。――そして、これまでの言葉によって、彼が自分のいる本性の両方の類、すなわち神と人とから、区別して宣べたので、第三に、すでに自らのうちで進みつつある本性の一致を示して、こう言う。「もし私が夜明け前に翼を取り、海の果てに住むなら、まことにそこにも汝の手が私を導き、汝の右の手が私を捕らえる」。

Tractatus super Psalmos 72.23.2

2

Cum sumpsit pennas, jam corpore non gravatur (V. Tract. Psal. LIV, n. 7) . Cum suas sumpsit, docet hanc evolandi semper sibi fuisse virtutem. Cum ante lucem sumpsit, tempus resurrectionis ostendit.

PL 9, 804B

翼を取るとき、彼はもはや体によって重くされない(詩篇54の講解、第7節を見よ)。自分の翼を取るとき、この飛び立つ力が常に自分にあったことを教える。夜明け前に取るとき、復活の時を示す。

Tractatus super Psalmos 72.23.3

3

Cum in postremis maris est, loca ut Deus humanae demorationis excedit. Cum deducitur manu, non timet.

PL 9, 804B

海の果てにいるとき、神として、人のとどまりの場所を超える。手に導かれるとき、恐れない。

Tractatus super Psalmos 72.23.4

4

Cum tenetur dextera Dei, non mutatur aut decidit: Donavit enim illi Deus nomen quod est super omne nomen, ut in nomine ejus omne genu flectatur coelestium et terrestrium et infernorum; et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus in gloria est Dei patris (Phil. II, 9 et seqq.) .

PL 9, 804B

神の右の手に捕らえられるとき、変わりも落ちもしない。「神は彼に、すべての名にまさる名を与えた。それは、その名において、天のもの、地のもの、冥界のもののすべての膝がかがみ、すべての舌が、主イエスは父なる神の栄光のうちにあると告白するためである」(フィリピ2:9以下)。

Tractatus super Psalmos 72.23.5

5

In eo enim quod datur ei nomen super omne nomen, manu ac potestate Dei patris in gloria ipsius homo susceptus assumitur.

PL 9, 804B

彼にすべての名にまさる名が与えられるという点で、受け取られた人は、父なる神の手と権力によって、その栄光のうちへと引き上げられるからである。