ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars LIII, Caput XIII 第LIII部 第XIII章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 652A · 5 sectiones

Tractatus super Psalmos 53.13.1

1

Cedar Ismaelitarum gens. Saraceni. --Sed Prophetae hujus non multum longe alius affectus est, quam Job atque Jeremiae. Non enim incolatum, sed prolongatum incolatum suum queritur.

PL 9, 652A

ケダルはイシュマエルの民。サラセン人。――しかし、この預言者の心情は、ヨブやエレミヤのものとそれほど遠くない。彼は寄留そのものではなく、自分の寄留が長引いたことを嘆いているからである。

Tractatus super Psalmos 53.13.2

2

Nam post prolixi hujus incolatus sui querelam, consequitur ad id quod ait: Heu me! quod incolatus meus prolongatus est; et habitavi cum habitantibus Cedar. Cedar gens est Ismaelitarum deserta incolens, cujus fines usque ad Medos et Persas proferuntur.

PL 9, 652A

実際、自分の長い寄留への嘆きのあとに、こう言ったことに続く。「ああ、私は災いだ。私の寄留は長引いた。私はケダルの住人とともに住んだ」。ケダルは、荒れ野に住むイシュマエルの民であり、その領域はメディア人とペルシア人のもとにまで広がっている。

Tractatus super Psalmos 53.13.3

3

Cedar enim Ismael filius fuit, Genesi testante: Primitivus, inquit, Ismael Nabaioth et Cedar (Paral. I, 29) : Hi sunt nunc Saraceni nuncupati.

PL 9, 652A

ケダルは実はイシュマエルの子であった。創世記が証言している。「イシュマエルの長子はナバイオト、そしてケダル、と彼は言う」(歴代誌上1:29)〔本文は創世記と言うが、底本の引照は歴代誌上1:29 を刷る。刷りのままにした〕。これらは今、サラセン人と呼ばれている。

Tractatus super Psalmos 53.13.4

4

Qui ergo psalmos istos terreno ingenio intelligendos putant, id volunt ex persona populi captivi Prophetam conquestum fuisse, quod in habitaculis Cedar longus ei fuerit incolatus.

PL 9, 652A

それゆえ、これらの詩篇を地上的な才知で理解すべきだと考える者たちは、預言者が捕囚の民の人格から、ケダルの住まいで自分の寄留が長かったと嘆いたのだと言おうとする。

Tractatus super Psalmos 53.13.5

5

Sed virtutem verbi non intelligentes, nec Prophetae spiritum sentientes, auctoritatem nominis ad confirmationem stultae opinionis assumunt, psalmo omnino nihil quod captivitati populi congruat continente.

PL 9, 652B

しかし彼らは、言葉の力を理解せず、預言者の霊を感じ取らず、愚かな考えの確証のために名の権威を持ち出す。詩篇には、民の捕囚に適合するものが何もないのに。