ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XXXII, Caput XVIII 第XXXII部 第XVIII章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 525B · 3 sectiones

Tractatus super Psalmos 32.18.1

1

Opprobrium merentur peccata. --VERS. 22. Aufer a me opprobrium et contemptum; quia testimonia tua exquisivi. Peccata opprobrio sunt digna: et idcirco peccatores exurgent in opprobrium aeternum (Dan. XII, 2) .

PL 9, 525B

罪は辱めに値する。――「辱めと侮りを私から取り去れ。私は汝の証しを尋ね求めたからである」(詩篇118:22)。罪は辱めにふさわしい。そしてそれゆえ、罪人たちは永遠の辱めへと起き上がるであろう(ダニエル12:2)。

Tractatus super Psalmos 32.18.2

2

Quod autem peccata omnia opprobrio sint digna, in Evangeliis discamus, tum cum Dominus exprobrare civitatibus illis coepit, in quibus plures virtutes ejus effectae essent nec poenituissent, Corozaim et Bethsaidae (Luc. X, 15) .

PL 9, 525C

罪がすべて辱めにふさわしいことは、福音書において学ぼう。主が、その中で多くの力ある業が行われたのに悔い改めなかった、あの町々、コラジンとベトサイダを責め始めたときである(ルカ10:15)。

Tractatus super Psalmos 32.18.3

3

Quod ab illis coeptum, necesse est ut in omnes ejusdem criminis pares fiat; et tunc humano generi exprobret non poenitenti, neque in viam evangelicam pergenti, id quod psalmo continetur: Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? (Ps. XXIX, 10.) Exprobrat enim superbis atque maledictis, cur nihil in sacramento sanguinis sui atque mortis utilitatis suae esse existimaverint; cum ille nostri causa et natus et passus et mortuus sit.

PL 9, 525C

彼らから始められたことは、同じ罪をもつすべての者に等しく及ばねばならない。そしてそのとき主は、悔い改めず福音の道に進まない人類を責める。それは詩篇に含まれていることである。「私が腐敗に下るとき、私の血に何の益があろうか」(詩篇29:10)。主は、高ぶる者たち、呪われた者たちを、なぜ自らの血と死の秘義に自分たちの益は何もないと考えたのかと責めるのである。主は我々のために生まれ、苦しみ、死んだというのに。