ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XXX, Caput VIII 第XXX部 第VIII章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 507A · 8 sectiones

Tractatus super Psalmos 30.8.1

1

Horum praesentia deterrere debet a peccatis. Angeli voluntatis nostrae testes. Diaboli vis et malitia. --Horum itaque cognitionem per doctrinam quis adeptus, scit se sub testibus vivere.

PL 9, 507A

これらが臨在することは、罪から遠ざけるものでなければならない。天使たちは我々の意志の証人である。悪魔の力と悪意。――それゆえ、これらについての認識を教えによって得た者は、自分が証人たちのもとで生きていることを知る。

Tractatus super Psalmos 30.8.2

2

Et cum natura humanae infirmitatis proclivis ad vitia est, refugit tamen vel sub teste peccare: quod ipsum docet nos communis consuetudinis ratio. Quis enim furari sub teste non metuit? Quis ad scelus nisi secretum elegit?

PL 9, 507A

そして、人間の弱さの本性は悪徳に傾きやすいが、それでも、証人のもとで罪を犯すことは避ける。これは、共通の慣習の理そのものが我々に教えるところである。証人のもとで盗むことを恐れない者がいるだろうか。人目につかない所を選ばずに悪事へ向かう者がいるだろうか。

Tractatus super Psalmos 30.8.3

3

Quis ad adulterium non aut solitudinem aut noctem optavit? Et si quando incalescentibus vitiis jam ad crimen animus promptus est, tamen furor insanientis voluntatis occursu testis coercetur: et in sese abruptam humanae petulantiae naturam nonnumquam intercessio repentina revocavit.

PL 9, 507A

姦淫へ向かうとき、孤独か夜を望まなかった者がいるだろうか。そして、悪徳が燃え上がり、心がすでに犯罪へと備えているときにも、狂った意志の激情は、証人が現れることで抑えられる。人間の放縦な本性が自ら断崖へと突き進むとき、突然の介入がこれを呼び戻したことも、一度ならずある。

Tractatus super Psalmos 30.8.4

4

Si ergo metus intercessionis jam praesumptum animo facinus demoratur; quid Christianum hominem agere conveniet, scientem se tot undique spiritalium virtutum testimoniis, non dico operum suorum, sed ipsius tantum voluntatis obsessum?

PL 9, 507A

もし、介入への恐れが、心にすでに思い描かれた悪行を押しとどめるのなら、キリスト者は、どのようにふるまうのがふさわしいだろうか。自分が、四方から、霊的な力たちの証言に取り囲まれていることを知っているのである。自分の行いについてとは言わず、その意志についてだけでもそうである。

Tractatus super Psalmos 30.8.5

5

Nonne cum in aliquam turbidae affectionis voluntatem infirmitatis nostrae aculeis commovemur, metuimus adsistentes undique nobis choros Angelorum, et plenum ministeriis coelestibus mundum?

PL 9, 507B

我々は、我々の弱さの刺に動かされて、何か乱れた情念の意志に陥るとき、四方から我々のそばに立つ天使たちの合唱と、天の務めに満ちた世界を、恐れはしないだろうか。

Tractatus super Psalmos 30.8.6

6

Si enim Angeli parvulorum Patrem nostrum quotidie vident, qui in coelis est (Matth. XVIII, 10) : possumus testimonia eorum metuere, quos et nobiscum manere, et Deo quotidie scimus adsistere.

PL 9, 507B

実際、「幼い者たちの天使たちは、天にいる我々の父を日々見ている」(マタイ18:10)。我々は、彼らが我々とともに留まり、日々神のそばに立っていることを知っているのだから、彼らの証言を恐れることができる。

Tractatus super Psalmos 30.8.7

7

Quin etiam ipsum illum diabolum, per quem ipsa illa vitiorum nostrorum incentiva praebentur, suosque omnes testes metuere debemus, puncto temporis omnem amplitudinem mundi hujus obeuntem; cui dulce est peccare nos, ut peccatorum nostrorum testimonio glorietur.

PL 9, 507B

それどころか、我々の悪徳のそそのかしそのものが、そこを通して差し出されるところの、あの悪魔自身と、その証人たちすべてをも、我々は恐れねばならない。彼は、一瞬のうちにこの世界の全域を巡り、我々が罪を犯すことを喜ぶ。我々の罪の証言によって誇るためである。

Tractatus super Psalmos 30.8.8

8

Est enim ejus haec propria calliditas, instigare ad peccandum, et arguere peccantes. Dictum est enim, Aut nescis quia adest diabolus accusator fratrum vestrorum (Apoc. XII, 10) .

PL 9, 507C

実際、これが彼の固有の狡猾さである。罪を犯すようそそのかし、罪を犯す者たちを告発することである。こう言われているからである。「汝は、汝らの兄弟たちの告発者である悪魔がそこにいることを知らないのか」(黙示録12:10)。