ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XXX, Caput II 第XXX部 第II章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 504B · 6 sectiones

Tractatus super Psalmos 30.2.1

1

Viam Domini non sufficit inire. Via Christus. -- Prima igitur haec beatitudo est, beatos esse qui immaculati in via sint: sed non in via fortuita et in incerta et in erratica, sed in via in qua in lege Domini ambulatur.

PL 9, 504B

主の道に入るだけでは足りない。道はキリストである。――それゆえ、第一の幸いはこれである。道において汚れのない者たちは幸いである。ただし、偶然の、不確かな、迷いの道においてではなく、主の律法において歩む道においてである。

Tractatus super Psalmos 30.2.2

2

Plures etenim utilem et necessariam viam sese ingressos existimant; sed immaculati in via non erunt, quia non in lege Domini ambulant. Sed via haec non solum ineunda est, sed etiam pergenda.

PL 9, 504C

実際、多くの者は、有益で必要な道に入ったと思っているが、道において汚れのない者にはならない。主の律法において歩んでいないからである。しかしこの道は、入るだけでなく、進み続けねばならない。

Tractatus super Psalmos 30.2.3

3

Nemo enim dum in via est, id ad quod per viam tendit obtinuit; secundum quod beatus Paulus ait, Non quod aliquid acceperim, aut jam perfectus sim: sequor autem si apprehendam, in quo et apprehensus sum a Christo (Phil. III, 12) .

PL 9, 504C

実際、誰も、道にいるあいだは、道を通って目指すものを手に入れてはいない。幸いなるパウロが言うとおりである。「私が何かを得たとか、すでに完全になったというのではない。ただ、私は、キリストによって捕らえられたそのもののために、捕らえようと追い求めている」(フィリピ3:12)。

Tractatus super Psalmos 30.2.4

4

Ergo adhuc ille pergebat: sed pergebat ea quae retro sunt obliviscens, his autem quae in priora sunt se extendens. Itaque viam hanc agens beatus est, qui cum oblivione praeteritorum in futurorum spem extenditur.

PL 9, 504C

したがって、彼はなお進み続けていた。しかし、後ろのものを忘れ、前のものに向かって身を伸ばしながら進んでいた。それゆえ、この道を進む者は幸いである。過ぎ去ったものを忘れ、来たるべきものへの希望へと身を伸ばす者は。

Tractatus super Psalmos 30.2.5

5

Et quae via sit in qua unusquisque ambulans beatus sit. Dominus docet dicens: Ego sum via (Joan. XIV, 6) .

PL 9, 505A

そして、どの道を歩めば誰もが幸いとなるのかを、主は教えて言う。「私は道である」(ヨハネ14:6)。

Tractatus super Psalmos 30.2.6

6

Quisquis igitur in praeceptis ejus institerit, hic beatus est: dum vitia carnis coercet, dum animi petulantiam edomat, dum avaritiae famem vincit, dum terrenorum honorum gloriam evitat. Qui in his ergo manserit, hic est immaculatus in via, et in lege Domini ambulans.

PL 9, 505A

それゆえ、誰であれ彼の掟にとどまる者は、幸いである。肉の悪徳を抑え、魂の放縦を制し、貪欲の飢えに打ち勝ち、地上の名誉の栄光を避けるあいだは。したがって、これらのうちにとどまった者こそが、道において汚れのない者であり、主の律法において歩む者である。