ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XXXVI, Caput V 第XXXVI部 第V章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 550B · 5 sectiones

Tractatus super Psalmos 36.5.1

1

Psalmos qualiter legere, audire et cantare deceat. --Manet autem ipse, quantum ad se, justificationibus Dei semper intentus: et in omni quacumque sede habitat, nequaquam ex ore ejus religiosae confessionis hymnus abscedit.

PL 9, 550B

詩篇をどのように読み、聞き、歌うべきか。――彼自身は、自分に関する限り、つねに神の義の定めに心を向け続ける。そして、どの住まいに居るにしても、信心深い告白の賛歌が彼の口から離れることは決してない。

Tractatus super Psalmos 36.5.2

2

Ait enim, VERS. 54: Cantabiles mihi erant justificationes tuae in loco incolatus mei. Exemplo suo docet, suscepta semel in aures psalmorum cantica, in corde esse continenda: et semper ea officia oris iteranda.

PL 9, 550B

彼は言うからである。「汝の義の定めは、私の寄留の地で、私にとって歌うべきものであった」(詩篇118:54)。彼は自らの模範によって教える。一度耳に受け入れた詩篇の歌は、心のうちに保たれなければならず、口のそのつとめはつねに繰り返されなければならない、と。

Tractatus super Psalmos 36.5.3

3

Non negligenter, ut ipse praedicat, legit atque audit: neque irreligiositatis nostrae modo, divina eloquia aut occupatis in aliud aut incuriosis oculis legit, aut mox obliviosis auribus excipit: sed cantabiles ei sunt, id est, sine intermissione cantatae.

PL 9, 550B

彼は、自ら宣べるとおり、怠慢に読み、聞くのではない。我々の不敬虔のやり方のように、神の言葉を、ほかのことに従事した目や気にかけない目で読むのでも、すぐに忘れる耳で受けるのでもない。そうではなく、それは彼にとって歌うべきもの、すなわち間断なく歌われるものである。

Tractatus super Psalmos 36.5.4

4

In omni autem cujusque generis loco nequaquam a se abesse psallendi consuetudinem docet, cum ait, In loco incolatus mei.

PL 9, 550C

また、いかなる種類の場所においても、詩を歌う習慣が自分から離れないことを、彼は「私の寄留の地で」と言うことによって教える。

Tractatus super Psalmos 36.5.5

5

Non enim ait, In incolatu meo; sed ita ait, In loco incolatus mei, in quacumque scilicet sede mansisset: intelligens se mundi hujus esse peregrinum, Dei tamen sibi semper justificationes esse cantabiles.

PL 9, 550C

彼は「私の寄留において」とは言わず、「私の寄留の地で」と言ったのである。すなわち、どの住まいにとどまろうとも、である。彼は、自分がこの世界の旅人であると悟りつつも、神の義の定めが自分にとってつねに歌うべきものであると悟っていた。