ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars LXV, Caput XI 第LXV部 第XI章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 734C · 8 sectiones

Tractatus super Psalmos 65.11.1

1

Judaei haec de David, non de Christo dicta intelligentes confutantur. --Volunt ergo Judaei David areae hujus coemptorem, peregrinationem a domo, et vigiliarum injuriam, et laborem corporis, donec cum hunc locum et hoc tabernaculum Deo Jacob posset invenire, vovisse.

PL 9, 734C

ユダヤ人たちは、これをダビデについて、キリストについてではなく語られたと解し、論駁される。――それゆえ、ユダヤ人たちは、この打ち場の買い手であるダビデが、家を離れた旅と、夜通しの警戒の害と、体の労苦を、彼がこの場所とこの幕屋をヤコブの神のために見出すことができるまで、誓ったのだと主張する。

Tractatus super Psalmos 65.11.2

2

Sed hoc neque historia Regnorum aut Praeteritorum in quibus David gesta continentur, loquitur; neque psalmus admittit. Et cur non admittat, in absoluto est.

PL 9, 734C

しかしこれは、ダビデの事績を含む列王記の歴史も歴代誌の歴史も語らず、詩篇も認めない。そしてなぜ認めないかは、明白である。

Tractatus super Psalmos 65.11.3

3

David aream coemit; locus templi locus areae fuit, ubi fruges congestae, ubi tritae, ubi et paleae a tritico separandae sunt. Requies autem Domini in Ephrata est: et prius audita in Ephrata est, et postea in campis sylvae reperta.

PL 9, 734D

ダビデは打ち場を買った。神殿の場所は打ち場の場所であり、そこでは穀物が積まれ、打たれ、また籾殻が小麦から分けられる。しかし主の休息はエフラタにあり、まずエフラタで聞かれ、のちに森の野で見出された。

Tractatus super Psalmos 65.11.4

4

Et quid commune Jerusalem ad Ephrata? quid areae ad sylvae campos? Nihil hic conveniens est, nihil non dissonans.

PL 9, 734D

そして、エルサレムとエフラタにどんな共通点があるのか。打ち場と森の野にどんな共通点があるのか。ここには、適合するものは何もなく、不調和でないものは何もない。

Tractatus super Psalmos 65.11.5

5

Aream, in qua requievisse Deus Jacob existimatur, novissimis temporibus ventilabro Dominus emundat: triticum ejus horreis condit, paleas autem inextinguibili igne urit (Matth. III, 12) .

PL 9, 735A

ヤコブの神が休んだと考えられているその打ち場を、主は終わりの時に箕で清め、その小麦を倉に納め、籾殻を消えることのない火で焼く(マタイ3:12)。

Tractatus super Psalmos 65.11.6

6

Probatos legis viros apothecis dignos habet: inutiles et infructuosos igni judicii deputat. Templum illud hodie jam nullum est, incensum est, dirutum est, informe ruinis est: et ubi ergo Dei requies est?

PL 9, 735A

律法の試練を経た人々を倉にふさわしい者と見なし、役に立たず実りのない者を、裁きの火に定める。あの神殿は、今日すでに存在せず、焼かれ、壊され、廃墟の中で形もない。それでは、神の休息はどこにあるのか。

Tractatus super Psalmos 65.11.7

7

Mentitus Propheta est, et irritum sacramenti ipsius votum est? Deus etenim requiem, quam ei se juratus reperturum voverat, amisit?

PL 9, 735A

預言者は偽ったのか、その誓約の願は空しいのか。神は、〔ダビデ〕が神に、自分が見出すと誓って願を立てた休息を、失ったというのか。

Tractatus super Psalmos 65.11.8

8

Itaque quia neque Dei dignitati, neque naturae hominis, neque locorum veritati, neque temporum demutationi haec irreligiosarum opinionum figmenta conveniunt; ex ipsis nunc ( Abest nunc a duobus mss. ) Scripturarum coelestium auctoritatibus demonstrandum est, ad personam Domini nostri Jesu Christi et ad Ecclesiae sanctificationem psalmum esse referendum.

PL 9, 735A

それゆえ、これら不敬虔な見解の作り話は、神の尊厳にも、人間の本性にも、場所の真実にも、時の変化にも適合しないのだから、今や(二つの写本には「今や」がない)天の聖書の権威そのものによって、この詩篇が、我々の主イエス・キリストの人格と、教会の聖化に関係づけられなければならないことを、示さなければならない。