ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars LXXXII, Caput VII 第LXXXII部 第VII章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 883B · 7 sectiones

Tractatus super Psalmos 82.7.1

1

Rationalibus quae laudandi Dei causa. Regni beati sedes. --Regibus vero et caeteris aliis tamquam rationis consortibus, haec laudandi causa proposita est, VERS. 13: Quia exaltatum est nomen ejus solius, confessio ejus super coelum et terram.

PL 9, 883B

理性あるものに神を賛美する理由。幸いな王国の座。――王たちと、理性にあずかる他の者たちには、賛美のこの理由が示される。「その名のみが高く上げられたからである。その告白は天と地の上にある」(詩篇148:13)。

Tractatus super Psalmos 82.7.2

2

Et hac quidem Deus regum, et populorum, et principum, et judicum, et aetatum omnium constitutione laudabilis est, quia ( ms. quo) humanae vitae cursum tali diversorum officiorum temperatione contineat.

PL 9, 883B

そしてたしかに神は、王たち、民、君主たち、裁き人たち、あらゆる年齢のこの定めのゆえにも賛美されるべきである。それは、神が、このような多様な務めの調和によって、人間の生の歩みを保っているからである(写本では「それによって」)。

Tractatus super Psalmos 82.7.3

3

Tamen quia omnis superior laudatio beati illius regni tempus ostendit: hanc causam laudis adjecit, quia exaltatum est nomen ejus solius.

PL 9, 883B

しかし、先の賛美がすべて、あの幸いな王国の時を示しているので、彼はこの賛美の理由を付け加えた。「その名のみが高く上げられたからである」。

Tractatus super Psalmos 82.7.4

4

Tum enim Deus unus etiam ab invitis et intelligitur et videtur, religato diabolo, et angelis ejus poenae cum eo aeterni ignis addictis, et omni spiritalium nequitiarum potestate sublata; cum jam non peccatum, non mors, non terrenus hic mundus sit.

PL 9, 883B

というのは、そのとき、唯一の神は、望まない者たちにさえ、知られ、また見られるからである。悪魔は縛られ、その天使たちは彼とともに永遠の火の罰に引き渡され、霊的な悪のあらゆる権力は取り去られる。すでに罪も死も、この地上の世界もなくなっているときである。

Tractatus super Psalmos 82.7.5

5

Ait enim, VERS. 14: Confessio ejus super coelum et terram, et exaltavit cornu populi sui: id est, in illo beatae civitatis illius saeculo, ubi cornu populi sui Dominus exaltabit, et incorruptionem ei, quae significatur in cornu, per honorem immortalitatis impertiet.

PL 9, 883C

こう言うからである。「その告白は天と地の上にあり、その民の角を高く上げた」(詩篇148:14)。すなわち、あの幸いな都の世において、主が自分の民の角を高く上げ、角において示される不朽性を、不死の栄誉によって与えるときである。

Tractatus super Psalmos 82.7.6

6

Tum enim coelum novum et terra nova erit, cum his praesentibus dissolutis nova illa et aeterna succedent.

PL 9, 883C

そのとき、新しい天と新しい地があるからである。現在のこれらが解体されて、あの新しく永遠のものが後を継ぐときである。

Tractatus super Psalmos 82.7.7

7

Ideo confessio ejus super coelum et terram reddetur: quia non in hoc saeculo, neque in hoc aere, sed in superioribus locis sedes beati illius regni est constituta.

PL 9, 883C

それゆえ、「その告白は天と地の上に」もたらされる。あの幸いな王国の座は、この世においてでも、この空気のなかでもなく、より高い場所に据えられているからである。