Tractatus super Psalmos 49.10.1
Sermo Dei primus de homine. --Scit enim sibi hoc jam in exordio creationis suae esse promissum, cum a Deo dicitur: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26) .
PL 9, 635A人間についての神の最初の言葉。――彼は、これがすでに自らの創造の初めに約束されていたと知っているからである。神によってこう語られたときである。「我々の像に、我々に似せて、人を造ろう」(創世記1:26)。
Tractatus super Psalmos 49.10.2
Hoc super homine principium vocis est Dei, cum ad imaginem interminatae aeternitatis originis nostrae exordium conderetur.
PL 9, 635Bこれが、人間についての神の声の初めである。そのとき、我々の起源の初めが、終わりなき永遠の像にならって創造されたのである。
Tractatus super Psalmos 49.10.3
Certus ergo se vita illa atque imagine Dei esse victurum, ait, VERS. 160: Principium verborum tuorum veritas: in aeternum omnia judicia justitiae tuae. Verba Dei coelo et terra praetereunte non transeunt (Matth. XXIV, 35) .
PL 9, 635Bそれゆえ彼は、自分がその命によって、神の像によって生きるであろうと確信して、言う。「汝の言葉の初めは真理である。汝の義の裁きはすべて永遠である」(詩篇118:160)。神の言葉は、天と地が過ぎ去っても過ぎ去らない(マタイ24:35)。
Tractatus super Psalmos 49.10.4
Quaecumque de labiis ejus effusa sunt, non irrita sunt. Aeternae sunt justificationes, et aeterna justitia est.
PL 9, 635B神の唇から注がれたものは何であれ、空しくはならない。義の定めは永遠であり、義は永遠である。
Tractatus super Psalmos 49.10.5
Principium ergo verborum Dei veritas est: neque de se, id est, de hominis creatione, ullum alium anteriorem Dei scit esse sermonem, quam ut secundum imaginem Dei ac similitudinem fieret.
PL 9, 635Bそれゆえ、神の言葉の初めは真理である。彼は、自分自身について、すなわち人間の創造について、神の像と似姿にしたがって造られるということより先の神の言葉を、何も知らない。
Tractatus super Psalmos 49.10.6
Haec itaque indemutandae veritatis est constitutio: sic in principio verborum Dei veritas est, ut novus homo regeneratus in Christo, vivat deinceps secundum aeterni Dei, id est, coelestis Adae imaginem jam aeternus.
PL 9, 635Cこれこそ、変えられることのない真理の定めである。神の言葉の初めに真理があるのは、キリストにおいて再生した新しい人が、以後、永遠なる神の像、すなわち天のアダムの像にしたがって、すでに永遠のものとして生きるためである。