ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars LVII, Caput I 第LVII部 第I章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 674D · 6 sectiones

Tractatus super Psalmos 57.1.1

1

Vox Israel ad exemplum prophetae. --Attulit magnum nobis compendium psalmus anterior: ab eo enim in hunc scanditur. Oculi namque mentis nostrae intenti in Deum fuerunt usque ad misericordiae finem, multis undique adspernationibus et opprobriis circumstantibus.

PL 9, 674D

イスラエルの声、預言者にならって。――前の詩篇は、我々に大きな近道をもたらした。前の詩篇から、この詩篇へと登るからである。実際、我々の精神の目は、憐れみの終わりに至るまで神に向けられていた。四方から多くの侮蔑と辱めに囲まれながら。

Tractatus super Psalmos 57.1.2

2

Post quae misericordiam consecutos, et de opprobrio in abundantia, de adspernatione in superbia collocatos, quid agere ac loqui nos oporteat, propheta demonstrat, dicens, VERS. 1: Nisi quod Dominus erat in nobis, dicat nunc Israel, nisi quod Dominus erat in nobis; cum surgerent homines in nos, forte vivos deglutissent nos.

PL 9, 675A

これらののち、憐れみを得て、辱めから豊かさのうちへ、侮蔑から誇りのうちへと置かれた我々が、何をし、何を語るべきかを、預言者は示して言う。「もし主が我々のうちにいなかったなら、今イスラエルは言うがよい、もし主が我々のうちにいなかったなら。人々が我々に立ち向かったとき、おそらく彼らは我々を生きたまま呑み込んだであろう」(詩篇123:1)。

Tractatus super Psalmos 57.1.3

3

Et quidem sermo ipse talis est, ut intelligatur prophetae esse, instruentis quid dici a caeteris oporteat. Primum enim res ipsa dicta est: dehinc qualiter sit dicenda monstratur. Et hic fuit ordo, ut quid agendum, dehinc quatenus agendum esset, ostenderetur.

PL 9, 675A

そして実際、この言葉そのものは、ほかの者たちによって何が語られるべきかを教える、預言者のものであると理解される。まず事柄そのものが語られ、次に、それがどのように語られるべきかが示されるからである。そして、まずなすべきことが、次にどこまでなすべきかが示される、という順序であった。

Tractatus super Psalmos 57.1.4

4

Nisi quod Dominus erat in nobis, dicat nunc Israel. Dictum est ergo quid dici ab Israel oporteret. De Israel frequenter admonuimus, eum existimandum esse, qui Deum mentis oculis contemplatus sit.

PL 9, 675B

「もし主が我々のうちにいなかったなら、今イスラエルは言うがよい」。したがって、イスラエルによって何が語られるべきかが述べられた。イスラエルについては、神を精神の目で観想した者と考えるべきだと、我々はしばしば注意を促した。

Tractatus super Psalmos 57.1.5

5

Nunc ergo secundum propheticam doctrinam cognito quid dicere debeat Israel, loquitur, VERS. 2: Nisi quod Dominus erat in nobis; cum surgerent homines in nos, forte vivos deglutissent nos.

PL 9, 675B

それゆえ今、預言の教えに従い、イスラエルが何を語るべきかを知って、語る。「もし主が我々のうちにいなかったなら。人々が我々に立ち向かったとき、おそらく彼らは我々を生きたまま呑み込んだであろう」(詩篇123:2)。

Tractatus super Psalmos 57.1.6

6

Hoc ergo Israel, exemplum accipiens a propheta, dicit: quia audivit: Nisi quod Dominus erat in nobis, dicat nunc Israel.

PL 9, 675B

したがって、これをイスラエルは、預言者から範例を受け取って言う。「もし主が我々のうちにいなかったなら、今イスラエルは言うがよい」と聞いたからである。