ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XXXIX, Caput XVIII 第XXXIX部 第XVIII章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 571A · 7 sectiones

Tractatus super Psalmos 39.18.1

1

Modestia David nostram arguit superbiam. --Conclusit autem verecundiae suae more, dicens, VERS. 80: Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis, ut non confundar.

PL 9, 571A

ダビデの慎みは、我々の高慢を責める。――彼は自分の恥じらいの流儀で結んだ。「私の心が、汝の義の定めにおいて汚れないものとなるように。私が恥じ入らされないためである」(詩篇118:80)。

Tractatus super Psalmos 39.18.2

2

Exercetur in mandatis, meditatur in lege, justitiam judiciorum Dei cognovit, timentes Dominum conspectu ejus laetantur, manibus Dei factus atque formatus est; et non audet dicere immaculatum cor sibi esse: et audemus interdum praeferre innocentiam nostram, jactare vitiorum abstinentiam, et puros nos a peccatis atque iniquitatibus gloriari?

PL 9, 571A

彼は戒めに励み、律法を思い巡らし、神の裁きの義を知り、主を畏れる者たちは彼の姿を見て喜び、神の両手によって造られ成形された。それでも彼は、自分の心が汚れていないとあえて言わない。それなのに我々は、ときに自らの無垢を誇示し、悪徳を断っていることを吹聴し、自分たちは罪と不義から清いと誇ることをあえてするのか。

Tractatus super Psalmos 39.18.3

3

Sed ut fidem, ita et humilitatem ac modestiam discere a Propheta nos convenit, orante ut sibi immaculatum cor fiat.

PL 9, 571B

しかし、我々は信仰と同様に、卑しさと慎みをも、預言者から学ぶのがふさわしい。彼は、自分に汚れない心が与えられるよう祈っているのである。

Tractatus super Psalmos 39.18.4

4

Scit enim ex eo progredi, secundum id quod dictum est: De corde enim exeunt cogitationes malae, caedes, lasciviae, fornicationes, furta, falsitates, blasphemiae, et horum similia (Matth. XV, 9) .

PL 9, 571B

彼は知っているからである。そこから〔悪しきものが〕出て来ることを、次のように言われたとおりに。「心から、悪い思い、殺人、放縦、淫行、盗み、偽り、冒瀆、これらに類するものが出て来る」(マタイ15:9)。

Tractatus super Psalmos 39.18.5

5

Hoc igitur immaculatum fieri deprecatur, unde tot tantorumque vitiorum, quasi ex quodam fomite, initia suggeruntur.

PL 9, 571B

したがって彼は、これほど多くの大きな悪徳の始まりが、いわば火種のようにそこから生じるところのものが、汚れないものとなるよう嘆願する。

Tractatus super Psalmos 39.18.6

6

Immaculatum autem hoc modo sciens fieri, si in justificationibus Dei maneat: justificationum autem hunc fructum esse intelligit, ne in his manens confundatur. Confusio enim ex peccatorum conscientia est, et ex opprobrio delictorum.

PL 9, 571B

そして彼は、それが汚れないものとなるのは、神の義の定めにとどまるときであることを知り、義の定めの実りとは、そこにとどまる者が恥じ入らされないことであると悟っている。恥じ入ることとは、罪についての疚しさと、過ちの恥辱から来るからである。

Tractatus super Psalmos 39.18.7

7

Ubi ergo confusio non erit, nec peccatum erit. Peccatum vero ubi non erit, in justificationibus Dei manebitur. Justificationes autem Dei, immaculatum cor esse praestabunt.

PL 9, 571B

したがって、恥じ入ることがないところには、罪もない。罪のないところには、神の義の定めのうちにとどまることになる。そして神の義の定めは、心を汚れないものにするであろう。