ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars LXXI, Caput V 第LXXI部 第V章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 786C · 10 sectiones

Tractatus super Psalmos 71.5.1

1

Angeli fidelibus ubique adsunt. --Dehinc sequitur: Et in conspectu angelorum psallam tibi. Parum sibi existimat Propheta esse, ut hominibus tantum praesentibus psallat: quia homines corporalium tantum negotiorum officia inspiciunt.

PL 9, 786C

天使たちは、あらゆるところで信仰者たちのそばにいる。――次いで、こう続く。「そして天使たちの前で、私は汝に歌う」。預言者は、居合わせる人間たちだけの前で歌うのでは足りないと考える。人間は体の営みの務めしか見ないからである。

Tractatus super Psalmos 71.5.2

2

In eo enim quod psallit, motum complacitae Deo operationis ostendit. Non ergo quae videntur in corpore cerni desiderat: sed ea, quae spiritaliter naturae spiritales contuentur gerere festinat.

PL 9, 786C

実際、歌うことにおいて、彼は、神に喜ばれる働きの動きを示している。したがって、体において見られるものが見られることを望むのではなく、霊的な本性が霊的に見て取るものを行うことを急ぐのである。

Tractatus super Psalmos 71.5.3

3

Scit enim se sub specula angelorum vitam omnem moresque agere, et ubique haec divinorum ministeriorum auxilia fidelibus cunctis assistere, ut scriptum est: Angelus Domini in circuitu timentium eum (Psal. XXXIII, 8) .

PL 9, 786D

彼は、自分が天使たちの見張りの下で、生活のすべてと行いを営んでいること、そして神の奉仕のこれらの助けが、あらゆるところで、すべての信仰者に付き添っていることを知っている。書かれているとおりである。「主の天使は、彼を畏れる者たちの周りにいる」(詩篇33:8)。

Tractatus super Psalmos 71.5.4

4

Legem etiam Moysi in manu Mediatoris per angelos fuisse dispositam docet Apostolus (Gal. III, 19) .

PL 9, 787A

また、モーセの律法が、仲介者の手において、天使たちを通して定められたことを、使徒が教えている(ガラテヤ3:19)。

Tractatus super Psalmos 71.5.5

5

Nec non et Eliseus absolutissime docuit, humanas infirmitates angelorum auxiliis defendi, et in omnibus periculis, si fides maneat in nobis, adesse spiritalium virtutum defensionem.

PL 9, 787A

またエリシャも、人間の弱さが天使たちの助けによって守られること、そしてあらゆる危険において、我々のうちに信仰が残るなら、霊的な力による守りがそばにあることを、この上なくはっきりと教えた。

Tractatus super Psalmos 71.5.6

6

Namque cum Rex Syriae capere Geth urbem, in qua idem Eliseus propheta esset, pararet, et nocturnis itineribus exercitum suum, qui ante lucem urbem obsideret, destinasset; puer Elisei conspecta obsidione dixit: O Domine, quid faciemus?

PL 9, 787A

すなわち、シリアの王が、預言者エリシャのいるゲトの町を占領しようと備え、夜の行軍で、夜明け前に町を包囲する自らの軍を配置していたとき、エリシャの従者は包囲を見て言った。「ああ、ご主人よ、我々はどうしようか」。

Tractatus super Psalmos 71.5.7

7

Et dixit Eliseus: Noli timere: quia plures sunt nobiscum, quam cum illis. Et oravit Eliseus ad Dominum, et dixit, Adaperi, Domine, oculos pueri hujus, et videat.

PL 9, 787A

するとエリシャは言った。「恐れるな。我々とともにいる者は、彼らとともにいる者より多いからである」。そしてエリシャは主に祈って言った。「主よ、この少年の目を開け。彼が見るように」。

Tractatus super Psalmos 71.5.8

8

Et adaperuit Dominus oculos pueri, et vidit, et ecce mons erat plenus equis et curribus in gyro Elisei, et descenderunt ad eos (IV Reg. VI, 15 et seqq.) .

PL 9, 787A

すると主は少年の目を開き、彼は見た。見よ、山はエリシャの周りに馬と戦車で満ちており、彼らのもとへ降りてきた(列王記四6:15以下)。

Tractatus super Psalmos 71.5.9

9

Tantus et tam nobilis propheta solus contemplatione auxiliorum spiritalium dignus est: sed oratio ejus ad Dominum visum incorporalium etiam puero suo meruit.

PL 9, 787B

これほど大いなる高貴な預言者は、ただ一人で霊的な助けの観照にふさわしい。しかし、その主への祈りは、自らの少年にも、体なきものたちを見ることを得させた。

Tractatus super Psalmos 71.5.10

10

In horum igitur assistentium humanis auxiliis Angelorum conspectu psallet Propheta, spiritalibus spiritalium operum contemplatione placiturus.

PL 9, 787B

したがって、預言者は、これら人間を助けるべく居合わせる天使たちの目の前で歌うであろう。霊的な業を彼らに観照させることによって、霊的な者たちに喜ばれようとして。