ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XIII, Caput II 第XIII部 第II章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 358B · 3 sectiones

Tractatus super Psalmos 13.2.1

1

Psalmus hic de David simut et de Christo tractandus. --Per haec ergo, quae superscriptioni praeter rerum gesta connexa sunt, psalmum etiam ex persona Domini tractabimus, non tamen a prophetae ipsius dissidentes querelis.

PL 9, 358B

この詩篇はダビデについてもキリストについても論じられるべきである。――したがって、表題に結びつけられた、出来事の記録を越えるこれらのことを通して、我々はこの詩篇を主の人格からも論じるが、預言者自身の嘆きから離れるわけではない。

Tractatus super Psalmos 13.2.2

2

Neque eum in his quae pertulit, non etiam non gemuisse existimandum est; quia idcirco his ipsis quae spiritalem sensum intimant, rerum gesta connexa sunt, ut per actionem prophetae sensus ac sermo notesceret prophetiae; cum propheta non tam spiritu quam passionibus prophetarit.

PL 9, 358C

また、彼が耐えたことにおいて呻かなかったとも考えてはならない。霊的な意味を示すこれらの事柄に出来事の記録が結びつけられているのは、預言者の行いを通して預言の意味と言葉が知られるようにするためだからである。預言者は霊によってというよりも、むしろ受難によって預言したのである。

Tractatus super Psalmos 13.2.3

3

Erit ergo sermo inter David ipsum et hominem Jesum Christum temperatus: ut quia infirmitates omnium portavit, et peccatorum nostrorum frequenter et voce sit usus et lacrymis, extra contumeliam Dei sit et affectus et sermo qui hominis est.

PL 9, 358C

したがって、この言葉は、ダビデ自身と人であるイエス・キリストとの間で調和させられるであろう。キリストはすべての人の弱さを担い、我々の罪のためにしばしば声と涙を用いたのであって、人に属する情も言葉も、神を辱めることとはならないからである。