ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XXVI, Caput XXXII 第XXVI部 第XXXII章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 489B · 3 sectiones

Tractatus super Psalmos 26.32.1

1

Civitates Judaeae, Ecclesia, non Synagoga. --Et quia in finem pro his qui immutabuntur est psalmus: Judaeae etiam civitates, ut in Sion inhabitarent, aedificandae esse laudantur. Et civitates ipsas conventus hominum esse quis dubitet?

PL 9, 489B

ユダヤの町々は教会であって、シナゴーグではない。――そして、この詩篇は「変えられる者たちのために、終わりに向けて」であるから、ユダヤの町々もまた、シオンに住むために建てられるべきものとして賛美されている。そして、町々そのものが人々の集まりであることを、誰が疑おうか。

Tractatus super Psalmos 26.32.2

2

Ecclesiam vero ex conventu plebium effici notum est. In hac ergo Sion, quae in se etiam illam primitivorum conscriptorum in coelis complexa sit civitatem, habitatio nostra perficitur, qui ut semen Abrahae, ita et semen Judae manemus.

PL 9, 489B

教会が諸々の民の集まりから成ることは知られている。それゆえ、天に登録された初子たちのあの町をも自らのうちに含んでいるこのシオンにおいて、我々の住まいは完成される。我々は、アブラハムの子孫であるとともに、ユダの子孫でもあり続ける。

Tractatus super Psalmos 26.32.3

3

Non enim qui in carne Judaeus, sed qui in spiritu (Rom. II, 28) . Ob quod in his nostris conventibus civitates quoque Judae sumus.

PL 9, 489C

「肉においてユダヤ人である者ではなく、霊においてそうである者」(ローマ2:28)とあるからである。そのために、これら我々の集まりにおいて、我々もまたユダの町々なのである。