ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars LIV, Caput II 第LIV部 第II章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 654C · 4 sectiones

Tractatus super Psalmos 54.2.1

1

Oculorum mentis seu cogitationis vis. --VERS. 1. Levavi oculos meos in montes. Humanae mentis natura est, ut si cogitatione aliquid contemplemur, talem se nobis unaquaeque species exhibeat, qualem eam et cogitando formemus.

PL 9, 654C

精神ないし思考の目の力。――「山々に向けて私は目を上げた」(詩篇120:1)。人間の精神の本性は、もし我々が思考において何かを観想するなら、それぞれの像が、我々が思考しつつ形づくるとおりのものとして我々に現れる、というものである。

Tractatus super Psalmos 54.2.2

2

Quoquo enim mentis nostrae oculos intenderimus, id ipsum in quo defixi sunt referunt ad sensum. Et ut planius intelligi id quod dictum est possit, afferemus exemplum.

PL 9, 654C

実際、精神の目をどこへ向けようとも、それが凝らされているまさにそのものを、感覚に引き戻す。そして述べられたことがより明らかに理解されるように、例を挙げよう。

Tractatus super Psalmos 54.2.3

3

Si quis hiemis die ver cogitaverit, et ornamentum ejus lumine mentis inspexerit, oblitterata hieme in qua sit atque algeat, totum ei in sensu suo ver cum habitu suo ornatuque consistet.

PL 9, 654C

もし誰かが冬の日に春を思い、精神の光でその飾りを見つめるなら、今自分がいて凍えている冬は忘れ去られ、春の全体が、その姿と飾りとともに、その人の感覚のうちに立ち現れる。

Tractatus super Psalmos 54.2.4

4

Adeo mentis oculi oculis corporis praestant, ut ineunte in nos oblivione praesentium, totos nos obtineat quidam quasi animo praesumptus usus absentium. Hoc igitur quo spectet, mox videbimus.

PL 9, 654D

精神の目は体の目にまさっており、現在のものへの忘却が我々に入り込むとき、いわば心があらかじめ取り込んだ、不在のものの経験が、我々の全体を捉えるほどである。では、これが何に目を向けているのかを、すぐに見よう。