ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars LIII, Caput XV 第LIII部 第XV章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 653A · 5 sectiones

Tractatus super Psalmos 53.15.1

1

Sancti cum carne, non in carne. --Servavit autem etiam hanc rationem Propheta, ut cum habitationibus Cedar habitaverit, non in habitationibus.

PL 9, 653A

聖徒たちは肉とともにあり、肉のうちにはいない。――しかし預言者は、ケダルの住まいとともに住んだのであって、住まいのうちに住んだのではない、というこの道理をも保った。

Tractatus super Psalmos 53.15.2

2

Licet enim sancti in carne vivant; tamen si habeant arma militiae non carnalia, sed potentia Deo, cohabitabunt tabernaculis Cedar, non inhabitabunt.

PL 9, 653A

聖徒たちは肉のうちに生きているとはいえ、もし彼らが、肉の武器ではなく神にとって力ある戦いの武器を持つなら、ケダルの幕屋と同居するのであって、そこに住み込むのではない。

Tractatus super Psalmos 53.15.3

3

Peregrinantes enim a corpore, ut Dei accolae audient ab Apostolo: Vos autem non estis in carne, sed in spiritu: si tamen spiritus Dei habitat in vobis (Rom. VIII, 9) .

PL 9, 653A

体から離れて旅する者として、彼らは、神のもとの寄留者として、使徒からこう聞くのである。「汝らは肉のうちにではなく、霊のうちにある。もし神の霊が汝らのうちに住んでいるなら」(ローマ8:9)。

Tractatus super Psalmos 53.15.4

4

Sic ergo habitavit, ut cohabitaret habitantibus, ostendens in eo quem doleat incolatu se esse peregrinum.

PL 9, 653A

こうして彼は、住む者たちと同居するように住んだ。自分がそのうちで苦しんでいる寄留において、自分が旅人であることを示したのである。

Tractatus super Psalmos 53.15.5

5

Et quia iniquorum consortium et cohabitationes habitantium in obscuritatibus odisset, quamquam de futuro jam questus esset, adhuc etiam de praeterito ait, VERS. 6: Multum incola fuit anima mea, in multis scilicet tribulationibus labiorum iniquorum et linguae dolosae, ob quas ad Dominum proclamavit.

PL 9, 653B

そして彼は、不義な者たちの交わりと、暗がりに住む者たちとの同居を憎んでいたので、将来についてはすでに嘆いていたにもかかわらず、さらに過去についても言う。「私の魂は、長く寄留者であった」(詩篇119:6)。すなわち、不義な唇と偽りの舌の多くの苦難のうちで、そのゆえに彼は主に向かって叫んだのである。