ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars X, Caput VIII 第X部 第VIII章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 327C · 4 sectiones

Tractatus super Psalmos 10.8.1

1

Peccatum parit affectum declinandi a Deo. --Declinamus autem postea quam esse inutiles coepimus: id enim propheticus sermo significat, VERS. 4: Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt.

PL 9, 327C

罪は神から逸れようとする情を生む。――ところで我々が逸れるのは、役に立たない者となり始めた後である。預言の言葉がそれを示している。「すべての者が逸れ、ともに役に立たない者となった」(詩篇52:4)。

Tractatus super Psalmos 10.8.2

2

Non cum declinant, inutiles fiunt; sed cum inutiles coeperint esse, declinant. Et virtutem dicti facile est ex consuetudine humanae demutationis intelligi.

PL 9, 327D

逸れるときに役に立たなくなるのではなく、役に立たなくなり始めたときに逸れるのである。この言葉の力は、人間が変わっていくという常の習いから、容易に理解される。

Tractatus super Psalmos 10.8.3

3

Namque cum ex bonis mali esse coeperimus, et ex prudentum familiaritate et publicae famae honestate per vitia nos et dedecora secreverimus; effecti per id inutiles, tum omnes probabilium virorum declinamus occursus, sectantes devia, et praesentiam bonorum conscientiae nostrae pudore vitamus.

PL 9, 327D

すなわち、我々が善い者から悪い者になり始め、悪徳と不名誉によって、賢い人々との親しさと世間の名声の誉れから自らを切り離してしまったとき、それによって役に立たない者となり、そうして我々は、称賛に値する人々との出会いをことごとく避け、脇道を追い求め、善い人々の前に出ることを、我々の良心の恥のゆえに避けるのである。

Tractatus super Psalmos 10.8.4

4

Denique Adam per peccatum inutilis factus tum Dei declinavit adventum (Gen. III, 10) . Vivens autem aliquandiu innocens, et per mandatorum observantiam utilis, familiarem sibi occursum antea Dei, simul atque inutilis coepit esse, refugit.

PL 9, 328A

実際アダムは、罪によって役に立たない者となって、そのとき神の到来を避けた(創世記3:10)。しばらくのあいだ無垢に生き、戒めを守ることによって役に立つ者であった彼は、以前は親しいものであった神との出会いを、役に立たない者となり始めるやいなや、避けたのである。