ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars III, Caput II 第III部 第II章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 248C · 5 sectiones

Tractatus super Psalmos 3.2.1

1

De quo loquatur. Multi de Christo dictum intelligunt hunc psalmum. --Et cum haec loquatur, quaerendum est de quo viro eum loqui intelligere debeamus.

PL 9, 248C

誰について語るのか。多くの者は、この詩篇がキリストについて語られたと解する。――そして、このように語っているのだから、彼がどのような人について語っていると我々が理解すべきかを、問わなければならない。

Tractatus super Psalmos 3.2.2

2

Ait enim: Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit. Sed in lege Domini fuit voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte.

PL 9, 248C

実際、彼は言う。「幸いなのは、不敬虔な者たちの協議に歩まず、罪人たちの道に立たず、疫病の座に座らなかった人である。むしろ、その意志は主の律法にあり、その律法を昼も夜も思い巡らす」。

Tractatus super Psalmos 3.2.3

3

Et erit tanquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo. Et folium ejus non defluet: et omnia quaecumque faciet, bene dirigentur.

PL 9, 248C

「彼は、水の流れのそばに植えられた木のようになり、時が来れば自らの実を与える。その葉は落ちず、彼が行うことはすべてよく導かれる」。

Tractatus super Psalmos 3.2.4

4

Multos vel praesenti sermone vel ex litteris ac scriptis eorum comperi ita sensisse de psalmo hoc, quod significari in eo Dominus noster Jesus Christus atque intelligi debeat, cujus beatitudo in his quae subjecta sunt praedicetur.

PL 9, 248C

多くの者が、面と向かっての話からも、彼らの書き物や著作からも、この詩篇についてこう考えていることを、私は知った。すなわち、そこに示されているのは我々の主イエス・キリストであり、そう理解されるべきであって、その幸いが、続く部分で宣べ伝えられている、と。

Tractatus super Psalmos 3.2.5

5

Sed id nec modo, nec ratione docuere; bonae quidem opinionis affectu, quia omnis ad eum prophetia est referenda psalmorum: sed ubi et quando ad eum prophetiae ipsius sermo se referat, rationabilis scientiae discernendum est veritate.

PL 9, 249A

しかし彼らは、そのことを、方法によっても道理によっても示さなかった。実際、善い意見の心情によるものではあるが、それは詩篇のあらゆる預言が彼に関係づけられなければならないからである。しかし、その預言の言葉がどこで、いつ彼に関わるかは、理にかなった知識の真理によって見分けられなければならない。