ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars X, Caput I 第X部 第I章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 325A · 5 sectiones

Tractatus super Psalmos 10.1.1

1

Psalmi praesentis et XIII discrimen. --VERS. 1. Praesens psalmus tertio decimo psalmo pene conveniens est: sed habet in hac ipsa verborum similitudine non exiguum intelligentiae discrimen. Primum virtute inscriptionis ipsius.

PL 9, 325A

本篇と第十三篇との相違。――本篇は第十三篇とほぼ一致している。しかし、この言葉の類似そのもののうちに、理解にとって少なからぬ相違がある。第一に、表題そのものの力による。

Tractatus super Psalmos 10.1.2

2

Nam tertius decimus ita inscribitur: In finem illius David, quo titulo id significatur, psalmum illum a David prophetatum fuisse: hic vero: In finem pro Maeleth intellectus illi David.

PL 9, 325B

というのも、第十三篇はこう題されている。「終わりに向けて。かのダビデの」。この表題によって、その詩篇がダビデによって預言されたものであることが示される。しかしこの篇では、「終わりに向けて。マエレトのために。かのダビデへの理解」とある。

Tractatus super Psalmos 10.1.3

3

Ubi enim est, in finem intellectus, adhortationis et admonitionis est significatio, qua jubemur secundum finis cognitionem intelligentiae nostrae admovere judicium: ut ea in psalmo denuntiari intelligamus, quae consummabuntur in fine; secundum illud Apostoli: Dehinc finis, cum tradiderit regnum Deo patri.

PL 9, 325B

「終わりに向けて」に「理解」が付されているところでは、それは勧告と訓戒の意味であり、それによって我々は、終わりの認識に即して、我々の理解の判断を働かせるよう命じられている。詩篇において告げられていることが、終わりにおいて成就することだと理解するためである。使徒の言葉に従えば、「それから終わりが来る。彼が国を神である父に引き渡すときである」。

Tractatus super Psalmos 10.1.4

4

Cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem, tunc et ipse subjicientur subjicienti sibi omnia. Novissima autem inimica evacuabitur mors (I Cor. XV, 24 et seqq.) . Hic ergo finis est, qui intelligitur in psalmo.

PL 9, 325B

「彼がすべての支配と権力と力を無力にするとき、そのとき彼自身も、すべてを自らに服させた者に服する〔底本は subjicientur。subjicietur と読む〕。最後の敵として、死が無力にされる」(一コリント15:24以下)。これこそが、詩篇において理解される終わりである。

Tractatus super Psalmos 10.1.5

5

Illud autem, quod illi David psalmus inscribitur, ostenditur omnis de Christo, qui David verus est, prophetari: quia ubi illius inscribitur, ibi eum qui dixerit significant; ubi vero illi est, ibi eum ad quem dicatur, ostendit.

PL 9, 325B

「かのダビデに」詩篇が表題されているということは、詩篇のすべてが、真のダビデであるキリストについて預言されていることを示している。「かのダビデの」と表題されるところでは語る者を示し、「かのダビデに」とあるところでは、語りかけられる相手を示すからである。