ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XXXIV, Caput II 第XXXIV部 第II章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 533A · 6 sectiones

Tractatus super Psalmos 34.2.1

1

Lex viarum communium. Lex viae populi ex Aegypto exeuntis. --Et quae tandem justificationum viae lex erit?

PL 9, 533A

共通の道の律法。エジプトを出る民の道の律法。――では、義の定めの道の律法とは、いったい何であろうか。

Tractatus super Psalmos 34.2.2

2

Nam in communibus et terrenis viis legem meminimus esse in spatiis mensuras: cum passuum mille intervallo quaedam legis viae signa statuuntur, cum mansionum requies disponitur, cum usque ad urbem refectioni viantium congrua rursum mansionum intervalla dimensa sunt.

PL 9, 533A

我々は、共通の地上の道においては、律法とは距離の尺度であることを覚えている。千歩の間隔で、道の律法のある標が立てられ、宿駅の休息が配置され、都市に至るまで、旅する者たちの休養にふさわしく、再び宿駅の間隔が測られている。

Tractatus super Psalmos 34.2.3

3

Sed etiam tum cum ex Aegypto populus per rubrum mare pedes transiit, legem quamdam viae fuisse meminimus ei non humani arbitrii judicio, sed divini, constitutam in columna ignis et nubis.

PL 9, 533A

しかしまた、民がエジプトから紅海を徒歩で渡ったときにも、人間の判断ではなく神の判断によって、火と雲の柱において、その民のために道のある律法が定められていたことを、我々は覚えている。

Tractatus super Psalmos 34.2.4

4

Nam cum oporteret populum iter agere, columna ignis nocturno tempore anteibat, sed die vero columna nubis (Exodi XIII, 21). At cum placitum Deo fuisset diu in iisdem castris populum contineri; columna neque ignis noctu provehebatur, neque nubis de die anteibat.

PL 9, 533A

民が旅をせねばならないとき、夜には火の柱が先立ち、昼には雲の柱が先立った(出エジプト記13:21)。しかし、民が長くその同じ宿営にとどまることが神に喜ばれたときには、火の柱が夜に進むことも、雲の柱が昼に先立つこともなかった。

Tractatus super Psalmos 34.2.5

5

Legem itaque hanc viae statuit. Et si diligenter stationes eas, mansionesque castrorum, et conditiones locorum quae Exodo XV et seqq. continentur, retractemus; magna in ipsis coelestis itineris mirabilia cernemus.

PL 9, 533B

こうして神はこの道の律法を定めた。そして、それらの宿駅、宿営の宿り、出エジプト記15章以下に記されている場所の状態を、我々が丹念にもう一度考えるなら、その中に天の旅路の大いなる驚くべきことを見るであろう。

Tractatus super Psalmos 34.2.6

6

Ob quod frequenter Propheta oravit, dicens, Considerabo mirabilia de lege tua (Ps. CXVIII, 18) . Sed non jam istis se viae legibus contineri Propheta orat: non enim viae legem, sed viae justificationum poscit.

PL 9, 533B

それゆえ預言者はしばしば祈って言った。「私は汝の律法の驚くべきことを見つめよう」(詩篇118:18)。しかし預言者は、もはやこれらの道の律法に自分が留められることを祈っているのではない。彼は道の律法ではなく、義の定めの道の律法を求めているからである。