ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XVIII, Caput II 第XVIII部 第II章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 391C · 4 sectiones

Tractatus super Psalmos 18.2.1

1

Justi fiducia. Inde ei est, quod in carne a carne sit peregrinus. (Vid. Tr. ps. LXIV, n. 10.) --VERS. 2-3. Exaudi, Deus, orationem meam, intende precationi meae. A finibus terrae ad te clamavi, dum anxiaretur cor meum.

PL 9, 391C

義人の確信。彼が肉にあって肉から離れた旅人であることから、それは生じる(詩篇64の講解、第10節を見よ)。――「神よ、私の祈りを聞き入れ、私の嘆願に心を留めよ。地の果てから、私の心が苦しむとき、私は汝に叫んだ。」(詩篇60:2、3)

Tractatus super Psalmos 18.2.2

2

Exaudiri precationem suam sanctus hic postulat, cujus et ea fiducia est, ut in orationem suam velit intendi, utrum sit innocens, casta et fidelis, et ex intimo conscientiae atque cordis metu profecta quia secundum Paulum (Rom. X, 10) , et corde credendum, et ore confitendum sit ad salutem.

PL 9, 391C

この聖なる者は、自分の嘆願が聞き入れられることを求める。彼には、自分の祈りに心を留めてもらいたいと願うだけの確信もある。その祈りが無垢であり、清く、誠実であり、良心と心の奥底の畏れから出たものであるかどうかを、見てもらいたいのである。パウロによれば(ローマ10:10)、救いのためには心で信じ、口で告白しなければならないからである。

Tractatus super Psalmos 18.2.3

3

Intendendae autem orationis hinc precatio est, quod dum corde anxio est, a terrae finibus clamaverit. Non hic extrema solitudinum aut contigua Oceani incolebat, qui a terrae finibus anxio corde clamabat.

PL 9, 391C

祈りに心を留めてもらうための嘆願は、彼が苦しむ心をもって地の果てから叫んだという点にある。苦しむ心で地の果てから叫んだこの者は、荒れ地の果てや大洋に接する地に住んでいたのではない。

Tractatus super Psalmos 18.2.4

4

Sed sciens se in carne quidem quae terra est degentem, jam in fine carnis habitare, dum secundum Apostolum habitans in corpore peregrinatur a corpore (II Cor. V, 8) , dum vivens jam non sibi vivit; neque ipse vivit, sed vivit in eo Christus (Gal. II, 20) : congemiscens tamen (II Cor. V, 4) in hoc suo habitaculo, supervestirique festinans, et ideo anxio corde a terrae finibus clamat, quia et necessitatem habeat in carne vivendi, et spem teneat a carnis vitiis desinendi, dicens:

PL 9, 392A

そうではなく、彼は知っているのである。自分は肉のうちに、すなわち地のうちに暮らしていながら、すでに肉の終わりに住んでいること、使徒によれば、体に住みながら体から離れて旅人であること(二コリント5:8)、生きていながらもはや自分のために生きず、自分が生きるのではなく、キリストが彼のうちに生きていること(ガラテヤ2:20)を。それでも彼は、この自分の住まいのうちで呻き(二コリント5:4)、上に着ることを急いでいる。それゆえ苦しむ心で地の果てから叫ぶのであって、それは、肉のうちに生きねばならない必然を負いつつ、肉の悪徳から脱する希望を抱いているからである。彼は言う。