ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars LXXIV, Caput XI 第LXXIV部 第XI章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 830B · 5 sectiones

Tractatus super Psalmos 74.11.1

1

Iniqui adventu Christi absorbendi. --Idcirco absorpti sunt continuati petrae judices eorum. Petram non novimus nisi Christum: quia dictum est de eo, Petra autem erat Christus (I Cor., X, 4) .

PL 9, 830B

不義の者たちは、キリストが来るとき呑み込まれる。――それゆえ、「岩に結び合わされた彼らの裁き人たちは呑み込まれた」。岩とは、我々はキリストのほかに知らない。彼について、こう言われているからである。「岩とはキリストであった」(一コリント10:4)。

Tractatus super Psalmos 74.11.2

2

Quo adveniente, cum se hi peccatorum electi et judices ipsi continuabunt, absorbentur. Mors enim tunc, et corruptio, et peccatum absorbebitur, ut scriptum est, Absorpta est mors in contentionem. Ubi est aculeus tuus? ubi est contentio?

PL 9, 830B

彼が来るとき、罪人たちの選ばれた者たちと裁き人たち自身が結び合わされているなら、彼らは呑み込まれる。というのは、そのとき、死と朽ちることと罪が呑み込まれるからである。書かれているとおりである。「死は争いへと呑み込まれた。死よ、汝の針はどこにあるか。争いはどこにあるか。」

Tractatus super Psalmos 74.11.3

3

Aculeus enim mortis peccatum est (I Cor., XV, 54 et 55) . Absorbentur autem continuati petrae horum judices cum illo suo principe, de quo dictum est: Et tunc revelabitur ille impius, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et evacuabit eum praesentia adventus sui (II Thess., II, 8) .

PL 9, 830B

「死の針は罪である」(一コリント15:54、55)。そして、岩に結び合わされたこれらの裁き人たちは、彼らのかの頭とともに呑み込まれる。その者について、こう言われている。「そのとき、あの不敬な者が現れる。主イエスは、その口の霊で彼を滅ぼし、その来臨の現前で彼を無力にする」(二テサロニケ2:8)。

Tractatus super Psalmos 74.11.4

4

Per hanc ergo adventus Domini praesentiam evacuabuntur absorpti, et absorpti judicio sanctorum. Sequitur enim: Audient verba mea, quia potuerunt. Potuerunt vel absorbere, vel audire.

PL 9, 830C

それゆえ、主の来臨のこの現前によって、呑み込まれた者たちは無力にされ、聖徒たちの裁きによって呑み込まれる。続くからである。「彼らは私の言葉を聞く。彼らにはそれができたからである」。彼らには、呑み込むこともでき、聞くこともできた。

Tractatus super Psalmos 74.11.5

5

In praesentia enim Domini absorbentur propheticae veritatis arguitione et impiae suae falsitatis opprobrio.

PL 9, 830C

すなわち、主の現前において、彼らは、預言の真実による咎めと、自らの不敬な偽りの恥辱とによって呑み込まれる。