ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars V, Caput XXII 第V部 第XXII章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 273C · 6 sectiones

Tractatus super Psalmos 5.22.1

1

Qui salubriter conturbet. --Sed ne ipsam quidem principalem et maximam loquendi in ira et in indignatione, conturbandi praedicationem praetermisit propheta.

PL 9, 273C

救いをもたらすように混乱させる者。――しかし預言者は、怒りと憤りのうちに語り、混乱させるという、その主要で最大の宣言をも、省かなかった。

Tractatus super Psalmos 5.22.2

2

Namque, post id quod ait: Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos, ut ostenderet qui ille irae sermo esset, et quae ex eo conturbatio gigneretur, adjecit, VERS 6-9: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus, annuntians praeceptum ejus.

PL 9, 273C

実際、「そのとき彼は怒りをもって彼らに語り、激しい怒りをもって彼らを混乱させる」と言ったあと、その怒りの言葉とは何か、またそこからどのような混乱が生じるかを示すために、こう付け加えた。「しかし私は、彼によって、シオン、その聖なる山の上に王として立てられ、その掟を告げ知らせる」(詩篇2:6-9)。

Tractatus super Psalmos 5.22.3

3

Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Posce a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. Reges eos in virga ferrea, et tanquam vas figuli confringes eos.

PL 9, 273C

「主は私に言った。『汝は私の子。私は今日、汝を生んだ。私に求めよ。さすれば私は汝に、異邦人を汝の嗣業として、地の果てを汝の所有として与える。汝は鉄の杖で彼らを治め、陶工の器のように彼らを打ち砕く。』」

Tractatus super Psalmos 5.22.4

4

Iratus loquens atque in indignatione perturbans, et irascendi modum temperat et loquendi. Nam neque iram dissimulat potestate praelata, neque a bonitate sua excedit terrore praemisso; ut ab impietate nos metus ejus, cujus potestatem demonstrat, revocaret.

PL 9, 273D

怒って語り、憤りのうちに動揺させる者は、怒る程度も語る程度も調整する。実際、権力を前に示すことで怒りを隠さず、また、恐れを先に置くことで自らの善から外れることもない。それは、その権力を示す者への恐れが、我々を不敬虔から呼び戻すためである。

Tractatus super Psalmos 5.22.5

5

Conturbantur ergo frementes et vana meditantes, cum regem sciunt, cum filium Dei audiunt, cum possessorem eum finium terrae, et haeredem esse gentium discunt, cum regendi jus in virga ferrea ejus esse cognoscunt, cum modo ac facilitate vasis figuli comminuendos populos intelligunt.

PL 9, 274A

それゆえ、騒ぎ立ち、空しいことを思い巡らす者たちは、彼が王であることを知り、神の子であると聞き、地の果ての所有者であり異邦人の相続者であると学び、鉄の杖で治める権利が彼にあると認め、陶工の器のように、たやすく砕かれるべきものが諸民であると悟るとき、混乱する。

Tractatus super Psalmos 5.22.6

6

Sic loquitur iratus, sic conturbat indignans, non puniens admissam impietatem, sed impoenitentem ad poenitentiae confessionem commemoratae potestatis terrore perturbans.

PL 9, 274A

このように怒って語り、このように憤って混乱させる。犯された不敬虔を罰するのではなく、悔い改めない者を、思い起こさせた権力の恐れによって動揺させ、悔い改めの告白へと向かわせるのである。