ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XLVI, Caput II 第XLVI部 第II章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 615A · 5 sectiones

Tractatus super Psalmos 46.2.1

1

Verba Dei, prophetarum dicta obscura sunt. --Sequitur deinde, VERS. 130: Declaratio sermonum tuorum illuminat, et intellectum dat parvulis. Et hic quoque sermo forte videtur a naturae nostrae consuetudine esse diversus.

PL 9, 615A

神の言葉、預言者たちの言葉は、暗い。――そのあと、こう続く。「汝の言葉の解き明かしは照らし、幼子たちに悟りを与える」(詩篇118:130)。この言葉もまた、我々の本性の習わしとは異なると見えるかもしれない。

Tractatus super Psalmos 46.2.2

2

Cum enim ante intelligendum sit, et sic lumine intelligentiae utendum; quia noctem ignorantiae intelligentiae adeptae lumen apellat: Propheta tamen dicit declarationem verborum Dei prius illuminare, et post illuminationem intelligentiam praestare.

PL 9, 615A

というのは、まず理解し、そのうえで理解の光を用いるべきである。得られた理解の光が、無知の夜を追い払う〔底本は apellat。pellat と読む〕のだから。それでも預言者は、神の言葉の解き明かしがまず照らし、照らしたあとに悟りを与えると言っている。

Tractatus super Psalmos 46.2.3

3

Sed quae sint Dei verba, ante discendum est: et tunc illuminationis, ac postea intelligentiae ratio praestanda est. Verba Dei sunt, quaecumque prophetae locuti sunt.

PL 9, 615B

だが、神の言葉が何であるかは、まず学ばねばならず、そのうえで照らしの理由、そのあとで悟りの理由が示されねばならない。神の言葉とは、預言者たちが語ったもののすべてである。

Tractatus super Psalmos 46.2.4

4

Cum enim Moyses verbis suis populo Hebraeo legis observantiam nuntiaverit; tamen in libro ejusdem legis ita scriptum est: Et dixit Dominus ad Moysen, Dic filiis Israel (Exodi III, 14). Usus igitur est his legislator verbis, quibus ei ut uteretur praeceptum est.

PL 9, 615B

モーセは自分の言葉で律法の遵守をヘブライ人の民に告げたが、それでも同じ律法の書には、こう書かれている。「主はモーセに言った。イスラエルの子らに言え」(出エジプト記3:14)。それゆえ立法者は、自分が用いるように命じられた言葉を用いたのである。

Tractatus super Psalmos 46.2.5

5

Ergo verba Dei sunt, quae per officium licet humani oris audita sunt. Sed et magnus ille propheta ipso judicio Domini nostri Jesu Christi bene locutus, cum dixisset: Audi coelum, et auribus percipe terra; ait, quoniam Dominus locutus est (Esai. I, 2) : et post aliqua, quae querelis maximis increpabantur, dixit: Os enim Domini locutum est haec (Ibid. 20) . Haec ergo omnia Dei verba sunt.

PL 9, 615B

それゆえ、人間の口の務めを通して聞かれたものであっても、それらは神の言葉である。また、あの大いなる預言者も、我々の主イエス・キリストの裁きそのものによって正しく語ったと認められている。「天よ聞け、地よ耳を傾けよ」と言ったあと、「主が語ったからである」(イザヤ1:2)と言い、また、いくつかの最大の嘆きをもって責められたことのあとで、「主の口がこれを語ったからである」(イザヤ1:20)と言った。それゆえ、これらはすべて神の言葉である。