ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars LXV, Caput XVI 第LXV部 第XVI章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 737B · 5 sectiones

Tractatus super Psalmos 65.16.1

1

Arca sanctificationis, Christus. --Sed non solum tu, Domine, exsurge in requiem tuam, sed et tu et arca sanctificationis tuae. Non arca testamenti, non arca legis, sed arca sanctificationis tuae.

PL 9, 737B

聖化の櫃、キリスト。――しかし、主よ、汝だけが汝の休息へ立ち上がるのではなく、汝と、汝の聖化の櫃とが〔立ち上がれ〕。契約の櫃ではなく、律法の櫃ではなく、汝の聖化の櫃である。

Tractatus super Psalmos 65.16.2

2

Et quidem esse arcam testamenti meminimus, intus ac foris auream, ubi tabulae lapidum, ubi sanctae litterae, ubi liber Testamenti, ubi gomor mannae. Sed haec omnia ejus, quod Dominus assumpsit, corporis species est, omne in se sacramentum continens legis.

PL 9, 737B

確かに我々は、内も外も金で覆われた契約の櫃があり、そこに石の板があり、聖なる文書があり、契約の書があり、マナのゴモルがあることを覚えている。しかしこれらすべては、主が取った体の像であり、律法のすべての秘義をそれ自身のうちに含む。

Tractatus super Psalmos 65.16.3

3

Nunc et deitatis spiritu et origine carnis unitum, intus scilicet ac foris aureum est; est enim Dominus noster Jesus Christus in gloria Dei patris. Manna in se continens aeternum; ipse enim panis est vivus.

PL 9, 737B

今や、神性の霊と肉の起源とによって結び合わされたものは、すなわち内も外も金である。実際、我々の主イエス・キリストは、父なる神の栄光のうちにある。彼は永遠のマナを自らのうちに含む。彼自身が生けるパンだからである。

Tractatus super Psalmos 65.16.4

4

Testamenti intra se tabulas et legis librum conservans; sunt enim in eo verba vitae. Ut igitur cum Domino etiam haec sanctificationis arca [ hunc enim Dominum secundum Evangelia et sanctificavit et signavit Pater (Joan. VI, 27) ] in requiem exsurgat, Propheta orat.

PL 9, 737B

契約の板と律法の書を、自らのうちに保つ。彼のうちには命の言葉があるからである。それゆえ、預言者は祈る。主とともに、この聖化の櫃もまた[福音書によれば、父がこの主を聖別し、証印を押した(ヨハネ6:27)]、休息へ立ち上がるように、と。

Tractatus super Psalmos 65.16.5

5

Caeterum arca illa terrena et frequenter et ab allophylis capta est, et polluta a regibus: et hodie templo atque urbe subversa jam nulla est. Et videamus quid sequitur.

PL 9, 738A

しかし、あの地上の櫃は、しばしば異民族に奪われ、王たちによって汚され、今日では神殿も都も覆されて、もはや存在しない。続くものを見よう。