ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars V, Caput XXV 第V部 第XXV章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 275B · 8 sectiones

Tractatus super Psalmos 5.25.1

1

Filium Dei esse deum et hominem. --Sed non sufficit respondisse quod rex sit, audiamus etiam illud, et qui sit iste qui rex est.

PL 9, 275B

神の子は神であり人である。――しかし、王であると答えただけでは十分ではない。この王である者が誰であるかも聞こう。

Tractatus super Psalmos 5.25.2

2

Princeps namque sacerdotum etiam cum sacramento interrogat, dicens: Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus filius Dei (Matth. XXVI, 63) . Et dicit illis Jesus: Tu dixisti.

PL 9, 275B

実際、祭司長は、誓約をもってさえ問うて言う。「私は生ける神にかけて汝に迫る。汝が神の子キリストであるかどうか、我々に言え」(マタイ26:63)。そしてイエスは彼らに言う。「汝が言った。」

Tractatus super Psalmos 5.25.3

3

Interrogatio nunc quoque non improbatur, sed et jactantia et gloriatio spontaneae professionis effugitur; quaesita tamen veritas non negatur.

PL 9, 275B

ここでも、問いは退けられず、また自発的な公言の誇りや自慢は避けられている。それでも、求められた真理は否定されない。

Tractatus super Psalmos 5.25.4

4

Ac sic verecundia humilitatis et veritatis confessio temperantur, ut sit et in responsione officium, et in interrogatione cognitio.

PL 9, 275B

こうして、謙遜の慎みと真理の告白は調和され、応答のうちにも務めがあり、問いのうちにも認識があるようになっている。

Tractatus super Psalmos 5.25.5

5

Sed exspectandum est, qui tandem sit responsionis hujus profectus, quod Christus filius Dei est, nempe quod sequitur ad id quod dictum est, Tu dixisti: Verum dico vobis, a modo videbitis filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus coeli (Ibid. 64) .

PL 9, 275B

しかし、この応答、すなわちキリストが神の子であるという応答の帰結が結局何であるかを、待って見なければならない。それは、「汝が言った」という言葉に続くものである。「まことに、私は汝らに言う。今から後、汝らは、人の子が神の力の右に座し、天の雲に乗って来るのを見る」(マタイ26:64)。

Tractatus super Psalmos 5.25.6

6

Qui filius hominis est, idem et filius Dei est: natura generositatis in filii hominis assumptione non deperit. Nam non idcirco non Dei filius, quia et hominis est filius.

PL 9, 276A

人の子である者は、同じく神の子でもある。高貴な本性は、人の子を取ることによって失われはしない。人の子でもあるから神の子でない、ということにはならないからである。

Tractatus super Psalmos 5.25.7

7

Non enim cum divinitatis decessione fit humilitatis accessio: nec per consortium infirmitatis contumeliam virtus excepit; quippe cum infirmitas honore sit donata virtutis. Nam hominis filius a dextris Dei assidet, veniens cum coeli nubibus contuendus.

PL 9, 276A

実際、神性が去ることによって謙遜が加わるのではなく、弱さとの交わりによって力が侮辱を受けたのでもない。弱さは力の栄誉を賜っているからである。人の子は神の右に座し、天の雲とともに来て、仰ぎ見られるはずである。

Tractatus super Psalmos 5.25.8

8

Quo dicto prophetia consummatur illa quae dixit: Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Psal. CXI).

PL 9, 276A

この言葉によって、次のように言った預言が成就する。「主は私の主に言った、私の右に座せ、私が汝の敵を汝の足台とするまで」(詩篇111)。