ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XLI, Caput XV 第XLI部 第XV章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 583C · 6 sectiones

Tractatus super Psalmos 41.15.1

1

Mandatum Dei cur latum. Praecepta Dei non sunt difficilia. --Ait enim: Latum mandatum tuum vehementer.

PL 9, 583C

神の戒めはなぜ広いのか。神の掟は困難ではない。――彼は言うからである。「汝の戒めははなはだ広い」。

Tractatus super Psalmos 41.15.2

2

Latum plane est, sive quod in infinitum cognitionem humanae ignorantiae extendit; sive quod multa sunt in quibus Dei praeceptis obtemperetur: atque obtemperetur secundum divisiones et munera gratiarum.

PL 9, 583C

それは明らかに広い。人間の無知に対して、認識を無限に広げるからでもあり、また神の掟に従うべき事柄が多く、しかもそれが恩寵の区分と務めに従って従われるからでもある。

Tractatus super Psalmos 41.15.3

3

Non enim ab omnibus omnia exspectantur, neque universi universa ad summam placendi implere possunt.

PL 9, 583C

すべての者からすべてが期待されているわけではなく、すべての者がすべてを、喜ばれることの極みまで満たしうるわけでもないからである。

Tractatus super Psalmos 41.15.4

4

Alius jejunio placet, alius simplicitate fidei promeretur, alius vitia eleemosynis redimit, alius se charitate consummat: sicut alii curationum concessa virtus est, alii prophetiae scientia contributa est, alii fidei firmitas data est, alii sapientia et cognitio donata est.

PL 9, 583C

ある者は断食によって喜ばれ、ある者は信仰の単純さによって報いを得、ある者は施しによって悪徳を贖い、ある者は愛によって自らを完成させる。それは、ある者には癒しの力が授けられ、ある者には預言の知識が分け与えられ、ある者には信仰の堅固さが与えられ、ある者には知恵と認識が与えられるのと同じである。

Tractatus super Psalmos 41.15.5

5

Latum igitur mandatum Dei est, et in omnia spei nostrae genera diffunditur: ut non difficile sit si voluntas adsit, praecepto Dei obtemperare; cum latum et diffusum sit ad placendum officiosae religionis varietate.

PL 9, 583C

それゆえ神の戒めは広く、我々の望みのあらゆる種類へと広がっている。したがって、意志があるなら、神の掟に従うことは難しくない。従順な敬虔の多様さによって喜ばれるべく、それは広く、行き渡っているからである。

Tractatus super Psalmos 41.15.6

6

Neque solum latum, sed vehementer latum: latitudinis infinitate hac ipsa superlativa adjectione monstrata.

PL 9, 584A

また、ただ広いだけでなく、はなはだ広い。この最上級の付加語そのものによって、広さの無限が示されているのである。