ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars LXII, Caput V 第LXII部 第V章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 713A · 5 sectiones

Tractatus super Psalmos 62.5.1

1

Crebrius sed frustra impugnatos quid dicere deceat. --Coepit itaque tamquam ex persona sua Propheta; sed quid a nobis dici oporteret, quodam ipse confessionis exemplo ante praeloquitur.

PL 9, 713A

しばしば攻撃されたが空しかった者たちが、何を言うのがふさわしいか。――そこで預言者は、あたかも自分自身の人格から語るかのように語り始めた。しかし、我々が何を言うべきかを、告白のひとつの模範によって、彼自身があらかじめ語っているのである。

Tractatus super Psalmos 62.5.2

2

Talis enim ordo dictorum est: Saepe impugnaverunt me a juventute mea, dicat nunc Israel. Ante ergo docetur Israel quod dicere debeat: tum deinde tamquam doctus, et exemplo propheticae confessionis imbutus Israel ipse jam loquitur, VERS. 2: Saepe impugnaverunt me a juventute mea: etenim non poterant mihi.

PL 9, 713A

実際、言葉の順序はこうである。「私の若い頃から、彼らはしばしば私を攻撃した、今こそイスラエルは言え」。したがって、まずイスラエルは、何を言うべきかを教えられる。そして次に、教えられた者として、また預言者の告白の模範に染まった者として、イスラエル自身が今や語る。「私の若い頃から、彼らはしばしば私を攻撃した。実に、彼らは私に打ち勝てなかった」(詩篇128:2)。

Tractatus super Psalmos 62.5.3

3

Talis religiosorum debet esse confessio. Et haec vera fidei probatio est, ut qui saepe et a juventute impugnant, numquam tamen eorum quos et saepe et pridem impugnaverint, praepotentes sint.

PL 9, 713A

信心深い者たちの告白は、このようであるべきである。そしてこれこそ信仰の真の試しである。すなわち、しばしば、しかも若い頃から攻撃する者たちが、しばしば、しかも早くから攻撃してきた相手に対して、決して優位に立つことがない、ということである。

Tractatus super Psalmos 62.5.4

4

Adversus autem validiores et longum et frequens est praelium: et idcirco inimicae spiritalesque virtutes firmos fide et timore Dei viros et diu et saepe pertentant; quia iterari necesse est, quod et diu geritur, et numquam obtinetur.

PL 9, 713B

しかし、より強い者たちに対しては、戦闘は長く、しかも頻繁である。それゆえ、敵対する霊的な力は、信仰と神への畏れに堅固な人々を、長く、しばしば試す。長く続けられながら、決して成し遂げられないことは、繰り返されなければならないからである。

Tractatus super Psalmos 62.5.5

5

Maneamus ergo, ut saepe impugnemur: et saepe impugnati, habeamus hanc gloriam, ne aliquando cedamus; et hinc sit impugnationis nostrae assiduitas, quia non sit impugnantium praepotens fortitudo.

PL 9, 713B

それゆえ、しばしば攻撃されるよう、踏みとどまろう。そして、しばしば攻撃されながらも、決して屈しないというこの栄光を持とう。我々への攻撃が絶え間ないのは、攻撃する者たちの強さが圧倒的ではないからである。