ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars LXVI, Caput III 第LXVI部 第III章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 746A · 8 sectiones

Tractatus super Psalmos 66.3.1

1

Unanimitatis indoles. --Ad primam enim apostolorum praedicationem hoc praecipuum fuisse credentium praeconium legimus, quod dicitur: Erat enim omnium credentium cor et anima una, assensu eadem, voluntate non dissonans, fide socia, amoris ac sententiae unanimitate perfecta (Act. IV, 32) .

PL 9, 746A

一致の性質。――使徒たちの最初の宣教において、信ずる者たちの際立った宣言はこれであったと、我々は読む。すなわち、こう言われている。「すべての信ずる者の心と魂は一つであった。同意において同じであり、意志において不調和でなく、信仰において結ばれ、愛と考えの一致において完全であった」(使徒言行録4:32)。

Tractatus super Psalmos 66.3.2

2

Et hoc testatur ille gentium Doctor dicens: Ut sitis omnes perfecti, eodem sensu, eadem sententia (I Cor. I, 10) .

PL 9, 746A

異邦人の教師もこれを証しして言う。「汝らがみな完全であるように、同じ思いにおいて、同じ考えにおいて」(一コリント1:10)。

Tractatus super Psalmos 66.3.3

3

Et rursum: Implete gaudium meum, ut idipsum sapiatis, eamdem charitatem habentes, unanimes, unum sentientes, nihil per aemulationem sive per inanem gloriam agentes, sed in humilitate invicem arbitrantes praecellere super invicem, non sua, sed aliorum unusquisque vestrum contemplantes (Phil. II, 2 et seqq.) .

PL 9, 746A

さらに、「わが喜びを満たせ。汝らが同じことを思い、同じ愛をもち、心を一つにし、一つのことを思い、対抗心や空しい誉れによっては何事もせず、かえって謙遜において互いに相手を自分より優れていると考え、汝らの各人が自分のことではなく他の人のことを見つめて」(フィリピ2:2以下)。

Tractatus super Psalmos 66.3.4

4

Hoc Apostoli gaudium est, idipsum nos sapere, amore eodem contineri, per unius sensus sententiam unanimes permanere, non per aemulationem separari, neque per inanis gloriae studium dissidere, non sua, sed aliorum unumquemque cogitare oportere; ut ea quibus alienae voluntates in concordia detinendae sint cogitemus.

PL 9, 746B

これが使徒の喜びである。すなわち、我々が同じことを思い、同じ愛で保たれ、一つの思いの考えによって心を一つにしてとどまり、対抗心によって分かたれず、空しい誉れへの熱心によって仲違いせず、自分のことではなく他の人のことを各人が考えるべきだということである。それは、他人の意志を和合のうちに保つために必要なことを、我々が思いめぐらすためである。

Tractatus super Psalmos 66.3.5

5

Quod alio in loco admonet, dicens: Si possibile est ex vobis ad omnes pacem habentes (Rom. XII, 18) ). Ex nobis vult esse, ut, si possibile est, pax ad omnes sit.

PL 9, 746B

別の箇所で彼はこれを勧めて言う。「もし可能ならば、汝らのうちから、すべての人と平和をもち」(ローマ12:18)。彼は、もし可能ならば、すべての人との平和が我々に由来するものであることを望んでいる。

Tractatus super Psalmos 66.3.6

6

Voluntas nostra omnium amicitiis dedita sit, si et caeterorum natura habeat pacis affectum; dummodo non ex nobis causa aut interruptae aut non conservatae pacis existat.

PL 9, 746B

我々の意志はすべての人との友愛に捧げられているべきである、他の人々の本性もまた平和への心をもつならば。ただし、平和が破られたり保たれなかったりする原因が、我々から生じてはならない。

Tractatus super Psalmos 66.3.7

7

Hoc itaque populo Dei congruit, sub uno patre fratres, et sub uno spiritu unum esse, sub una domo unanimes incedere, sub uno capite unius corporis membra esse. Non enim oculus aurem odit, nec nares os exsecrantur, nec manus pedem spernit.

PL 9, 746C

それゆえ、一人の父の下で兄弟であり、一つの霊の下で一つであり、一つの家の下で心を一つにして歩み、一つの頭の下で一つの体の肢体であること、これが神の民にふさわしい。目は耳を憎まず、鼻は口を呪わず、手は足を退けないからである。

Tractatus super Psalmos 66.3.8

8

Haec enim ut officiis mutuis sibi, ita et amore destricta sunt. Hoc jucundum et bonum est, habitare fratres in unum, in eodem esse, idem esse, nec congregatione fieri nec amore diversos.

PL 9, 746C

これらは、互いの務めによってつながっているように、愛によっても結ばれている。これが快く善いことである。「兄弟たちが一つになって住む」こと、同じところにあり、同じであり、集まりにおいても愛においても異ならないことが。