ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XXVI, Caput XXII 第XXVI部 第XXII章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 483B · 6 sectiones

Tractatus super Psalmos 26.22.1

1

An percussus a Deo non injuste percutiatur. Percussio Dei misericors. --Et forte non injuste, quem Deus percusserit, persecuti esse videantur.

PL 9, 483B

神に打たれた者が打たれるのは不当でないのか。神の打撃は憐れみ深い。――そしておそらく、神が打った者を迫害する者たちは、不当ではないと見られるかもしれない。

Tractatus super Psalmos 26.22.2

2

Ac de his, quae percussa a Deo sint, quid sentiri oporteat ante tractandum est: ut quatenus et haec percussio salutaris, et illa percussi persecutio impia sit, possit intelligi.

PL 9, 483B

そして、神に打たれたものについて何を思うべきかを、先に論じなければならない。この打撃がどこまで救いをもたらすものであり、打たれた者への迫害がどこまで不敬であるかを、理解できるようにするためである。

Tractatus super Psalmos 26.22.3

3

Percussit Dominus Sodomam et Gomorrha ultimis sceleribus pollutas et abominatas (Gen. XIX, 24) : et invenio his ad misericordiae reconciliationem id quod percussae sunt profecisse; cum tolerabilius his in die judicii sit futurum, quam his civitatibus, in quibus de Apostolorum pedibus pulvis excussus sit (Matth. X, 15) .

PL 9, 483C

主は、最悪の罪に汚れ忌まわしくなったソドムとゴモラを打った(創世記19:24)。そして私は、これらの町が打たれたことが、憐れみによる和解へと益したことを見いだす。裁きの日には、使徒たちの足から塵が払い落とされた町々よりも、これらの町のほうが耐えやすいだろうからである(マタイ10:15)。

Tractatus super Psalmos 26.22.4

4

Percussam quoque synagogam Dathan et Abiron plaga dignissima cognitum est (Num. XVI, 32) : sed in animis eorum ea, quibus maxime peccaverant, sanctificata sunt opera.

PL 9, 483C

ダタンとアビロンのシナゴーグも、最もふさわしい打撃で打たれたことが知られている(民数記16:32)。だが、彼らの魂においては、彼らが最も罪を犯した行いが聖とされた。

Tractatus super Psalmos 26.22.5

5

Et ne per singula quae sunt multa discurram, cum et Apostolus in interitum carnis ad salutem spiritus tradat (I Cor. V, 5) ; Dominus ipse quid percutiens proficiat, ostendit dicens: Videte, videte quia ego sum, et non est Deus praeter me.

PL 9, 484A

そして、数多くある事例を一つ一つ辿らないために言えば――使徒も、霊の救いのために肉の滅びへと引き渡すのであるが(一コリント5:5)――、主自身が、打つことによって何を成し遂げるかを、こう言って示している。「見よ、見よ、私である。私のほかに神はいない」。

Tractatus super Psalmos 26.22.6

6

Ego interimam, et ego vivificabo; percutiam, et ego sanabo (Deut. XXXII, 39) : ut percutiendi causam proficisci ex causa sanationis ostenderet.

PL 9, 484A

「私は殺し、私は生かす。私は打ち、私は癒やす」(申命記32:39)。打つ理由が、癒やす理由から出ていることを示すためである。