ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XLVI, Caput III 第XLVI部 第III章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 615C · 4 sectiones

Tractatus super Psalmos 46.3.1

1

Sed declaratio verborum maxime necessaria est. Sunt enim sub velamine opinionis alterius praedicata, sunt secundum Apostolum allegorumena (Gal. IV, 24) , sunt comparativis significationibus amphibola (Matth. XIII, 14) .

PL 9, 615C

しかし、言葉の解き明かしは最も必要である。言葉は別の見方のヴェールの下で宣べ伝えられており、使徒によれば寓意的に語られたものであり(ガラテヤ4:24)、比喩的な意味において両義的なものだからである(マタイ13:14)。

Tractatus super Psalmos 46.3.2

2

Testis est Dominus haec eadem per Esaiam ita dicta esse Judaeis infidelibus exprobrans et dicens: Auditu audietis, et non intelligetis (Esa. VI, 9) . Signata enim omnia sunt, et per solam spiritalem doctrinam resignanda.

PL 9, 615C

主は、イザヤを通してこれと同じことが不信のユダヤ人たちに語られたことの証人であり、こうして責めて言う。「聞くには聞くが、理解しない」(イザヤ6:9)。すべては封印されており、霊的な教えのみによって封印を解かれるべきものだからである。

Tractatus super Psalmos 46.3.3

3

Haec enim ad Danielem desideriorum virum dicta sunt: Vade Daniel, quia clausi sunt signatique sermones (Dan. XII, 9).

PL 9, 615C

これは、望みの人ダニエルにこう語られたのである。「行け、ダニエル。言葉は閉じられ、封印されている」(ダニエル12:9)。

Tractatus super Psalmos 46.3.4

4

Ait etiam Esaias: Dabitur liber iste in manus hominis scientis litteras, et dicetur ei, Lege haec, et respondebit: Non possum legere, signatum est enim (Esa. XXIX, 11) .

PL 9, 615D

イザヤはまた言う。「この書は、文字を知る人の手に渡され、『これを読め』と言われるが、その人は『読めない。封印されているからだ』と答える」(イザヤ29:11)。